PL 42, col. 153
Contra Adimantum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
Domini, qua verissime dicit, non coinquinari
hominem iis quae per escam ingrediuntur in eum. Illa
enim sententia servis onera imponit; ista jam liberis
jugum excutit servitutis. Et illa tamen sic dicta est,
ut servorum onera fidem praenuntient liberorum. Omnia enim,
sicut dicit Apostolus, in figura contingebant
illis; scripta sunt autem propter nos, in quos finis
saeculorum obvenit [(I Cor. X, 11)]
. Si ergo in figuram
contingebant quae patiebantur, in figuram accipiebant
quae monebantur.
2.
Cum ergo ista respondero, et hoc modo non esse
contraria duo ista capitula de singulis Testamentis
collata monstravero, quid iste facturus est, contra
quem dicit gravissimum testimonium testis quem
contra adversarium ipse produxit? Ipse enim commemoravit
de Evangelio testimonium, Domino dicente
non coinquinari hominem iis escis quae ingrediuntur
in eum: et ipse a carnibus abstinendum
tanquam ab immundis escis monere et docere non
cessat. Et tamen sensit quantam plagam sibi infligeret,
et quanto ictu repercussus se ipse sauciaret. Ne
quis enim eum interrogaret et diceret, Quomodo ergo
prohibetis carnibus vesci, si Dominus dicit, sicut tu
ipse commemoras, Nihil est ingrediens in hominem,
coinquinans eum; sed ea quae procedunt de eo, coinquinant?
voluit quasi adhibere medicinam sine causa in
mortifero vulnere. Sic enim posuit ipsum evangelicum
testimonium. In Evangelio, inquit, dicit ad turbam
Dominus: Audite, et intelligite: Nihil est ingrediens
in hominem, coinquinans eum, et caetera. Quod
ergo commemoravit Dominum hoc ad turbam dixisse,
nihil aliud ostendit, nisi non se ignorantia, sed malitia
fecisse quod fecit: ut postea diceret Auditoribus
suis ad turbam Dominum ista locutum esse, non ad
paucos sanctos, quales se ipsi videri volunt; ut quoniam
suos Auditores tanquam adhuc immundos permittunt
carnibus vesci, sibi autem quasi jam mundis
cum sceleratum atque nefarium esse arbitrantur, hoc
etiam Dominum sensisse videatur, quod non paucos
sanctos, sed turbas ista docuerit. O hominem pessimum,
securum de negligentia generis humani ad occultandas
deceptiones suas! Non enim credebat aliquem
existere, qui arriperet Evangelium, et cum
scientia legeret, et inveniret hominem in ipsis pratis,
quibus greges suos Dominus pascit, laqueos incautis
et minus providis abscondentem. Nam de his
verbis commoti discipuli, et non credentes proprie,
sed potius figurate Dominum locutum fuisse, cum diceret
non coinquinari hominem iis quae per cibos ingrediuntur
in eum, quoniam Judaei erant etiam ipsi
discipuli, qui fugiendos quarumdam carnium cibos a
pueritia institutum acceperant, accedentes ad eum
dixerunt ei: Scis quia Pharisaei audito verbo scandalizati
sunt? At ille respondens ait: Omnis plantatio
quam non plantavit Pater meus coelestis, eradicabitur.