PL 42, col. 983

De Trinitate (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: On the Holy Trinity 10.11

non autem omnis qui utitur, fruitur; si id quod in
facultatem voluntatis assumit, non propter illud
ipsum, sed propter aliud appetivit.
18.
Haec igitur tria, memoria, intelligentia, voluntas,
quoniam non sunt tres vitae, sed una vita; nec
tres mentes, sed una mens: consequenter utique nec
tres substantiae sunt, sed una substantia. Memoria
quippe, quae vita et mens et substantia dicitur, ad se
ipsam dicitur: quod vero memoria dicitur, ad aliquid
relative dicitur. Hoc de intelligentia quoque et de voluntate
dixerim: et intelligentia quippe et voluntas
ad aliquid dicuntur. Vita est autem unaquaeque ad se
ipsam, et mens, et essentia. Quocirca tria haec eo
sunt unum, quo una vita, una mens, una essentia:
et quidquid aliud ad se ipsa singula dicuntur, etiam
simul, non pluraliter, sed singulariter dicuntur. Eo
vero tria, quo ad se invicem referuntur: quae si
aequalia non essent, non solum singula singulis, sed
etiam omnibus singula; non utique se invicem caperent.
Neque enim tantum a singulis singula, verum
etiam a singulis omnia capiuntur. Memini enim me
habere memoriam, et intelligentiam, et voluntatem;
et intelligo me intelligere, et velle, atque meminisse;
et volo me velle, et meminisse, et intelligere, totamque
meam memoriam, et intelligentiam, et voluntatem
simul memini. Quod enim memoriae meae
non memini, non est in memoria mea. Nihil autem
tam in memoria, quam ipsa memoria est. Totam
igitur memini. Item quidquid intelligo, intelligere
me scio, et scio me velle quidquid volo: quidquid
autem scio memini. Totam igitur intelligentiam,
totamque voluntatem meam memini. Similiter cum
haec tria intelligo, tota simul intelligo. Neque enim
quidquam intelligibilium non intelligo, nisi quod
ignoro. Quod autem ignoro, nec memini, nec volo.
Quidquid itaque intelligibilium non intelligo consequenter
exteriore homine. Nemini dubium est, sicut interiorem
hominem intelligentia, sic exteriorem sensu corporis
praeditum. Nitamur igitur, si possumus, in hoc quoque
exteriore indagare qualecumque vestigium Trinitatis,
non quia et ipse eodem modo sit imago Dei. Manifesta
est quippe apostolica sententia, quae interiorem hominem
renovari in Dei agnitione [(Coloss. III, 10)] declarat
secundum imaginem ejus qui creavit eum: cum et
alio loco dicat, Et si exterior homo noster corrumpitur,
tamen interior ronovatur de die in diem [(II Cor. IV, 16)]
.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.