PL 43, col. 25

Psalmus contra partem Donati (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

Comparans regnum coelorum reticulo misso in mare,
Congreganti multos pisces, omne genus, hinc et
inde.
Quos cum traxissent ad littus, tunc coeperunt separare:
Bonos in vasa miserunt; reliquos malos, in mare.
Quisquis novit Evangelium, recognoscat cum timore.
Videt reticulum Ecclesiam, videt hoc saeculum mare.
Genus autem mixtum piscis, justus est cum peccatore.
Saeculi finis est littus: tunc est tempus separare.
Quando retia ruperunt, multum dilexerunt mare.
Vasa sunt sedes sanctorum, quo non possunt pervenire [(Matth. XIII, 47 50)]
.
Omnes qui gaudetis de pace, modo verum judicate.
Bonus auditor fortasse quaerit, Qui ruperunt rete?
Homines multum superbi, qui justos se dicunt esse.
Sic fecerunt scissuram, et altare contra altare.
Diabolo se tradiderunt, cum pugnant de traditione,
Et crimen quod commiserunt, in alios volunt transferre:
Ipsi tradiderunt Libros, et nos audent accusare,
Ut pejus committant scelus, quam commiserunt et
ante.
Quod possent causam Librorum excusare de timore,
Quod Petrus Christum negavit [(Id. XXVI, 70)] , dum
terreretur de morte:
Modo quo pacto excusabunt factum altare contra altare?
Et pace Christi conscissa spem ponunt in homine?
Quod persecutio non fecit, ipsi fecerunt in pace.
Omnes qui gaudetis de pace, modo verum judicate.
Custos noster, Deus magne, tu nos potes liberare
A pseudoprophetis istis, qui nos quaerunt devorare.
Maledictum cor lupinum contegunt ovina pelle:
Qui noverunt Scripturas, hos solent circumvenire.
Audiunt enim traditores, et nesciunt quod gestum est
ante.
Quibus si dicam, Probate, non habent quid respondere.
Suis se dicunt credidisse; dico ego mentitos esse:
Quia et nos credimus nostris, qui eos dicunt tradidisse.
Vis nosse qui dicant falsum? Qui non sunt in unitate.
Olim jam causa finita est, quod vos non statis in
pace.
Omnes qui gaudetis de pace, modo verum judicate.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.