PL 44, col. 647

Contra Julianum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

cui te respondisse vel existimas, vel existimari cupis,
apertissimum testimonium de sancti Ambrosii disputatione
posuissem [(De Nuptiis et Concupiscentia, lib.
1, n. 40)] . An ibi non legisti, quod cum Christi nativitatem
de virginis partu supra dictus insinuaret
episcopus, « Ideo, » inquit, « et quasi homo per universa
tentatus est, et in similitudine hominum cuncta sustinuit,
sed quasi de Spiritu natus abstinuit a peccato.
Omnis enim homo mendax [(Psal. CXV, 2)] , et nemo
sine peccato nisi unus Deus. Servatum est igitur ut
ex viro et muliere, id est, per illam corporum commixtionem
nemo videatur expers esse delicti. Qui
autem expers delicti, expers est etiam hujusmodi
conceptionis » [( Ex commentar. in Isaiam )] . Si haec ibi
verba venerandi Ambrosii non legisti, quomodo redarguendum
librum, in quo ea sunt posita, suscepisti?
Si autem legisti, quid adversum me furis, et illum
in me primitus carpis? Quid nomen dilaniare niteris
meum, et Ambrosium facis tacito ejus nomine Manichaeum?
12.
Cernis nempe cum quibus tua maledicta sustineam,
cernis cum quibus mihi sit causa communis,
quam nulla consideratione sobria pulsare calumniis
et expugnare conaris? Cernis quam tibi perniciosum
sit, tam horribile crimen objicere talibus; et quam
mihi gloriosum, quodlibet crimen audire cum talibus?
Si cernis, cerne, et tandem tace: Pelagianam linguam
tot linguis catholicis deprime, tot venerandis oribus
proterva ora submitte. Si scholam Xenocratis sicut
Polemo ex antelucano convivio temulentus intrasses,
non tanta quanta in isto coetu tot sanctorum deberes
verecundia coerceri. Hic enim certe tanto
major debet esse verecundia, quanto verior addiscitur
sapientia. Tanto amplius reverendi sunt tot memorabilium
episcoporum quam unius Xenocratis vultus,
quanto Platone Xenocratis doctore doctor istorum major
est Christus. Ego certe beatae memoriae Memoris
patris tui non immemor, qui mecum non parvam
inierat amicitiam colloquio litterarum, teque ipsum
mihi charissimum fecerat, cum te viderem in libris
tuis non antelucano convivio temulentum, sed insano
convicio turbulentum, introduxi te sedandum atque
sanandum, non in alicujus philosophi auditorium, sed
in sanctorum patrum pacificum honorandumque conventum.
Sit operae pretium, obsecro te, aspice illos
quodammodo aspicientes te, et mansuete ac leniter
dicentes tibi: Itane nos, fili Juliane, Manichaei sumus?
Rogo, quid respondebis? Quibus eos oculis intueberis?
Quae tibi argumenta succurrent? Quae Aristotelis
categoriae, quibus, ut in nos velut artifex disputator
insilias, videri appetis elimatus? Quae tuorum argumentorum
vel acies vitrea, vel plumbei pugiones in
illorum conspectu exseri audebunt? Quae abs te arma
non fugient nudumque destituent? An forte dicturus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.