PL 44, col. 658

Contra Julianum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

in Genesim). Nempe manifestum est, sanctum Joannem
hac disputatione monstrasse, illud quod per
unum hominem ingressum est, commune omnibus
factum esse peccatum, quandoquidem omnibus terror
communis est bestiarum: quae utique nec infantibus
parcunt; quos profecto, secundum istum tractatum
Joannis, nullo modo laederent, sive terrerent
nisi essent veteris illius peccati obligatione constricti.
26.
Dic, Juliane, dic etiam istum (quid enim jam
dubitas dicere?) Manichaeum, qui tantam naturae,
cujus innocentiam defenditis, fecit injuriam, et propagationem
damnationis asseruit. Imo vero cohibe te
ipsum, si quid tibi est sanabilis mentis, et corrige; et
aliquando intellige, quomodo potuerit dicere Joannes,
parvulos non habere peccata; non quod peccato
primorum hominum non teneantur obstricti, sed
quod sua nulla commiserint. Et hoc quidem in eadem
ipsa homilia, si totam legisses, invenire potuisti:
aut si legisti, nescio quemadmodum te potuit praeterire:
aut si praeterire non potuit, miror cur te non
correxerit; si tamen aliquid apud te valet Joannis auctoritas.
Aut si illo sermone perlecto, eoque loco ejus
quem commemoraturus sum, cognito atque perspecto,
in opinione tua manendum putasti; utquid inde
verba quaelibet inseruisti operi tuo? An forte ut nos
totum legere commoneres, et invenire unde tuas
deprehenderemus et convinceremus insidias? Quid
enim apertius, quam id quod ibi dixit, « Venit semel
Christus, et paternis nos cautionibus invenit astrictos,
quas conscripsit Adam. Ille initium obligationis
ostendit, peccatis nostris fenus accrevit » ( Homilia ad
Neophytos )? Audisne hominem in fide catholica et
cruditum et erudientem, distinguentem debitum paterni
chirographi, quod haereditarium nobis inhaesit,
ab eis debitis, quorum per nostra peccata fenus accrevit?
Audis quid parvulis in Baptismo relaxetur,
qui nondum propria debita contraxerunt, nec tamen
a paterno chirographo immunes esse potuerunt?
Verba quippe ejus non interpretata sic leguntur in
graeco: « Ἔρχεται ἅπαξ ὁ Χριστὸς, εὗρεν ἡμῶν χειρόγραφον
πατρῶον, ὅ τι ἔγραφεν ὁ Ἀδάμ. Ἐκεῖνος τὴν ἀρχὴν εἰσήγαγε
τοῦ χρείους, ἡμεῖς τὸν δανεισμὸν ηὑξήσαμεν ταῖς μεταγενεστέραις
ἁμαρτίαις. » Quae verbum e verbo interpretata sic
se habent: « Venit semel Christus, invenit nostrum
chirographum paternum, quod scripsit Adam. Ille initium
induxit debiti, nos fenus auximus posterioribus
peccatis. » Numquid contentus fuit dicere, « paternum
chirographum; » nisi adderet, « nostrum? » Ut sciremus,
antequam fenus peccatis nostris posterioribus
augeremus, jam illius chirographi paterni ad nos debitum
pertinere.
27.
Lege etiam quemadmodum exponat idem ipse
vir sanctus eumdem ipsum Apostoli locum, ubi scriptum
est, Per unum hominem peccatum intravit in
mundum. Ibi enim luce clarius in hujus fidei catholicae

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.