PL 46, col. 878
Sermones inediti (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
tollo, quod habes. Animum tuum interrogo. Si dicis
in animo tuo: Tollat, quod habeo, fidem non dimitto!
et tenes, et renuntiasti. Quia tenes, non teneris.
Non est enim malum tenere. Teneri est malum. Sed
deest persecutio, et non est, quomodo probes, quod
Domino promisisti? Negotia quotidiana probant homines.
Quid si enim aliquando, nescio, quis te ad
falsum testimonium vocet, et sit potens, qui possit
timeri pro tempore, et, si fuerit comminatus, pro
tempore possit nocere, et persuadeat tibi dicere falsum
testimonium? Non tibi dicit: Nega Christum:
ad hoc te enim tu praeparabas. Alio modo subrepsit
duplex ille, ad quod non meditabaris, quod tibi non
proponebas. Dic, inquit, falsum testimonium. Si non
dixeris, faciam hoc, et illud. Minatur proscriptionem,
minatur mortem. Ibi te proba, ibi te attende. Dicis
falsum testimonium? Dimisisti Christum, quia ipse
dixit: Ego sum veritas [(Joan. XIV, 6)]
. Falsum testimonium
dixisti, contra veritatem fecisti, ergo Christum
dimisisti. Et quid tibi ille facturus erat minando
proscriptionem? Inopem redditurum? Quid tibi deesset,
cum quo Deus esset? Sed plus minabatur. Quid
est ipsum plus? Occisurum te minabatur. Carnem.
Numquid animam? Quid ille minabatur, attendis.
Quid tu facias, non attendis? Ille carnem occidere
comminatur. Os autem, quod mentitur, occidit animam [(Sap. I, 11)]
.
Duo estis, inimicus, et tu; tamen
et ille homo, ut tu. Ambo corruptibiles secundum
carnem, ambo immortales secundum animam, ambo
pro tempore transituri, et in hac terra hospites et
peregrini. Minatur ille mortem, nesciens, utrum ante
moriatur, quam impleat, quod minatur: sed tamen
puta, quia et, quod minatur, impleat; discutio vos,
videamus, quis sit tibi pejor inimicus, utrum ille,
an tu. Profert ille machaeram ad occidendam carnem
tuam, profers tu falsam linguam ad trucidandam
animam tuam. Quis gladius percussit? Quis pejus
occidit? Quis interius penetravit? Ille usque ad ossa,
ille usque ad viscera, tu usque ad cor. Nihil tibi integrum
dimisisti, quando cor tuum perdidisti. Os,
quod mentitur, occidit, dixit, non carnem, sed Animam.
VI.
Talia sunt quotidiana tentamenta hominum.
Quando ventum fuerit ad iniquitatem, ut aut facias
iniquitatem, aut patiaris ea, quae voluerit Deus pati
pro tempore, ibi jam attende duplicem illum, ibi
jam attende sumptus turris illius. Sed cogitando deficis.
Invoca eum, qui jussit. Adjuvet jussa sua in
te, et reddet tibi promissa sua ex se. Quid enim nobis
promittit Deus? Fratres mei! Quid dicam, ut desideremus
illud? Quid dicam? Aurum est? Argentum
est? Praedia sunt? Honores sunt? Quidquid novimus
in terra, est? Vile est. Quod oculus non vidit, nec auris
audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit
Deus diligentibus se [(1 Cor. II, 9)]
. Breviter dico,
non promissa sua, sed se. Major est omnibus, qui
fecit omnia. Pulchrior est omnibus, qui formavit