PL 48, col. 1045

Excerpta ex libris Theodori Mopsuesteni (Marius Mercator; Theodorus Mopsuestenus

Dei Verbi omnem habere fidem, omnemque
intellectum et contemplationem ob haec et venerationem
ex Dei societate ab omni percipit creatura.
7.
Unum igitur Deum dicimus et Dominum Jesum
Christum, per quem omnia facta sunt, principaliter
quidem Deum Verbum intelligentes, qui secundum
essentiam Filius Dei est et Dominus; pariter etiam
cogitantes eum qui susceptus est, Jesum a Nazareth,
quem unxit Deus Spiritu sancto et virtute [(Act. X, 38)]
,
tamquam ad Deum Verbum habentem conjunctionem,
et participantem Filii et Domini dignitati.
8.
Qui et secundus Adam appellatur, sicut beatus
apostolus testis est Paulus [(I Cor. XV, 45)] ; qui tamquam
ejusdem sit naturae cujus est Adam, manifestavit

nobis quidem futurum statum, et tantam ad illum
Adam habens differentiam quantam esse oportuit inter
eum qui largitor et minister erit tantorum bonorum
status futuri, et eum qui praesentium tristium
nobis initium intulit. Hinc simili modo et secundus
Adam appellatur, tamquam qui secundum enuntiaverit
statum. Et quoniam prioris illius mortalis et

1.
Immo nos tibi catholici dicimus, qui talia ore
impurissimo et lingua scelestissima protulisti, incessabiliter
anathema, et omnibus consentaneis tuis.
Vide enim, si evigilare volueris, quid mali coneris
inducere; imperitia, an malitia, tu videris.
2.
Perjura quippe verba tua sunt ista, cum sensu
pravissimo et inimico catholicae veritatis: Dei Verbum
hominem suscepisse ex semine Abraham et David
perfectum, ex anima rationali et corpore constitutum,

quemque hominem, inquis, secundum nos naturaliter,
virtute et potentia Spiritus sancti in virginis utero
figuratum, factum ex muliere, factum sub lege, ut
omnes nos ex maledicto legis et servitute redimeret,
adoptionem filiorum olim praedestinatam recipientes [(Gal. III, 13)]
,
inenarrabiliter copulavit sibi atque
conjunxit, mortem eum secundum legem hominum,
praeparans experiri, suscitans vero a mortuis et in
coelum levans, sedere fecit ad dexteram Dei [(Ibid.)]
.
Et post paululum ibi: Ab omni creatura nunc adorabilis
suscepit venerationem, tamquam inseparabilem
cum divina natura habens conjunctionem.
3.
Vis igitur hoc ex isto sensu conficere, quod
sane tuo assuas capiti [ Corr. quod sane tuo scias capite
dictum], natum jam Christum ex Virgine per

Spiritum sanctum, adhaesisse, vel conjunctum esse,
ut saepissime garris, Verbo Dei Deo, atque ex illius
societate meritum et vocabulum conquisisse; vocabulo
autem tantum, non natura, appellandum esse
Filium Dei, et caetera habere privilegia, non genuina,
sed per gratiam praestita; dissimulans quod scriptum
est: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis [(Joan. I, 14)]
.
Quod cum audis ab objicientibus tibi,
calumniaris tamquam Deum in carnem versum esse

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.