PL 48, col. 497

Dissertationes de historia Pelagiana (Auctores varii), J. P. Migne

baptizatus homo jam non possit amplius peccare.
Nam cum Critobulus dicere coepisset: Hoc certe
fateberis, eos qui Christi baptisma consecuti sunt, non
habere peccatum, et si absque peccato sunt, justos esse;
cumque semel justi fuerint, si egerint sollicite, posse in
sempiternum justitiam custodire, ac per hoc omne peccatum
vitare; respondet sub Attici persona Hieronymus: Non erubescis explosam atque damnatam Joviniani
sententiam sequi? et ille enim his testimoniis tuisque
nititur argumentis; immo tu illius inventa sectaris, in
Oriente docere desiderans quae olim Romae et dudum
in Africa condemnata sunt,
etc.
[(Num. 26.)] Haec fides est, etc. Mirum tot saeculis
captos fuisse ita omnium fere hominum oculos, ut
videre satis non potuerint, aut noluerint potius,
quantumcumque moneret Augustinus, hanc fidei
expositionem, vel ab haeretico factam, vel saltem
merito suspectam. Nostrae aetatis laus quaedam est,
eaque praecipua, non temere illudi ejusmodi mercibus:
quamquam cavere oportet ne prudentia, quae

credulitatis intemperiem effugit, incidat in intolerabilem
judicii ferendi libidinem, ac pene proscribendi
libros, si modo non placeant, tyrannidem.
LIBELLUS FIDEI ZOSIMO PAPAE OBLATUS A COELESTIO PELAGII DISCIPULO.
Duos Coelestium fidei suae libellos obtulisse, alterum
Romae Zosimo, alterum Carthagine Aurelio, ex
eo colligere sibi non nemo visus est, quod Augustinus
meminit oblati Zosimo [(Lib. de Pec. Orig. cap. 5)] ,
Zosimus oblati Aurelio; sed collectionem vix mihi
probaverit: Zosimus enim procul dubio nihil ejusmodi

significat. Quare, inquit [(Epist. 1 ad Afros in
causa Coelestii)] , intra secundum mensem veniant, qui
praesentem redarguant aliter sentire quam libellis et
confessione contexuit. Nam libellorum nomine opuscula
indicat, vel, quod magis reor, libellos Precum,
quos Coelestius plures obtulit variis judicii actionibus;
non item expositionem fidei, quam confessionem
vocat, unamque memorat Augustinus, non taciturus
utique de alia, si quae Carthagine edita fuisset,
quippe sibi notiore et diligentius perpensa. Nam cum
ait [(Lib. de Pecc. Orig. cap. 19)] Coelestium apud
Carthaginem in libello suo confessum esse redemptionem
parvulorum, et tamen noluisse confiteri ex
Adam in eos transiisse peccatum, libellum Precum
absque dubio intellexit, aut extortam vi interrogationum
confessionem, non sponte oblatam suae fidei
formulam. Sic enim habet [(Epist. 157)] : Coelestius
propter has ipsas contra Christi gratiam disputationes,
usque ad judicium episcopale perductus est, tamen

coactus est confiteri propter baptizandos parvulos, quod
et ipsis redemptio sit necessaria. Ubi quamquam de
originali peccato aliquid expressius diceret, tamen
ipso redemptionis nomine non parum sibi praescripsit.
Atque haec interpretatio adhibenda quoque est verbis
Patrum Carthaginensis concilii, scribentium Innocentio
papae [(Tom. XX nostrae Patrol. col. 564)] : Quamquam
per baptismum Christi etiam parvulorum fieri
redemptionem libello suo Coelestius in Carthaginensi
Ecclesia jam confessus est. Libellum enim intellexerunt
interpretationem suae sententiae uno aliquo in consessu
prolatae oblatam, scripto in posteriore.
Creditum vero est in hunc usque diem ab ipsis
etiam eruditis, Coelestianae confessionis nihil praeter
finem ab Augustino relatum restare. Totam haberi
puto apud eumdem Augustinum [(Lib. de Pecc.
Orig. c. 5, 6 et 23)] , sed fugisse sensum idcirco,
quod cum duas in partes divisa sit, dissitisque locis
sparsa, major vix potuerit ab oculis, quodam mentis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.