PL 49, col. 242

De coenobiorum institutis (Joannes Cassianus), J. P. Migne

In inglese: The Twelve Books on the Institutes of the Cœnobia, and the Remedies for the Eight Principal Faults 5.23 · The Twelve Books on the Institutes of the Cœnobia, and the Remedies for the Eight Principal Faults 5.24

pronuntiant; verum quantum fieri potest, contegi
pariter et abscondi. Adventantibus autem fratribus
magis humanitatis ac dilectionis offerri debere virtutem,
quam continentiae districtionem, et quotidiani
propositi rigorem manifestari probabilius censuerunt,
nec quid voluntas utilitasque nostra, seu
desiderii ardor exposcat, attendere; sed quod advenientis
requies, vel infirmitas exigit, praeponere,
et gratanter implere.
CAPUT XXIV. Quod in Aegypto indifferenter vidimus sub adventu nostro solvi quotidiana jejunia.
Cum de Syriae partibus seniorum scita discere
cupientes, Aegypti provinciam petissemus, ibique

tanta cordis alacritate nos suscipi miraremur, ut
nulla prorsus, sicut fueramus in Palaestinae monasteriis
instituti, usque ad praestitutam jejunii horam,
refectionis regula servaretur, sed absque legitimis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.