PL 49, col. 527

Collationes (Joannes Cassianus), J. P. Migne

In inglese: The Conferences of John Cassian 2.3 · The Conferences of John Cassian 2.4 · The Conferences of John Cassian 2.2

oculus tuus simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum
erit; si autem oculus tuus nequam fuerit, totum
corpus tuum tenebrosum erit [(Matth. VI)]
: eo quod
ipsa, cogitationes hominis universas actusque discernens,
cuncta quae gerenda sunt pervideat atque
perlustret. Quae si in homine nequam fuerit, id est,
non vero judicio et scientia communita seu quolibet
errore ac praesumptione decepta, totum corpus nostrum
faciet tenebrosum, hoc est, omnem aciem
mentis actusque nostros reddet obscuros, caecitate
scilicet vitiorum et perturbationum tenebris involutos. Si enim,
inquit, lumen quod in te est tenebrae
sunt, tenebrae ipsae quantae erunt! Nulli namque dubium
est, errante judicio cordis nostri et ignorationis
nocte possesso, cogitationes quoque et opera

nostra quae ex discretionis deliberatione descendunt,
majoribus peccatorum tenebris implicari.
CAPUT III. De errore Saulis et Achab, quo per discretionis imperitiam sunt decepti.
Denique ille qui primus judicio Dei regnum
populi Israelis emeruit, quia hunc discretionis
oculum nequaquam habuit, velut toto corpore
tenebrosus effectus, etiam ipse dejectus est regno;
dum, lucernae hujus tenebris atque errore deceptus, acceptabiliora
Deo sacrificia sua quam, erga praeceptum
Samuelis obedientiam, credidit judicanda, atque ex
illa magis parte causam offensionis incurrit, ex qua
repropitiandam sibi divinam speraverat majestatem.
Hujus, inquam, discretionis ignoratio Achab regem
Israel post illum sublimissimae victoriae triumphum,

qui ei fuerat Dei favore concessus, credere
compulit meliorem esse misericordiam suam, quam
divini exsecutionem severissimam praecepti et, quemadmodum
ipsi videbatur, crudelis imperii. Qua
consideratione mollitus, dum mavult cruentam victoriam
clementia temperare, ob indiscretam misericordiam
velut toto corpore redditus tenebrosus irrevocabili
morte damnatur.
CAPUT IV. Quae de bono discretionis in Scripturis sanctis referantur.
Haec est discretio, quae non solum lucerna corporis,
sed etiam sol ab Apostolo nuncupatur, secundum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.