PL 49, col. 537

Collationes (Joannes Cassianus), J. P. Migne

In inglese: The Conferences of John Cassian 2.9 · The Conferences of John Cassian 2.10

superiore tractatu disseruisti [(Collat. 1 cap. 20)] ,
parabolam, qua jubemur fieri probabiles trapezitae,
numismati impressam veri regis imaginem pervidentes,
deprehendere valeamus, quod non sit in
moneta legitima figuratum, atque illud, sicut vulgari
usus verbo hesterna collatione dixisti, tamquam
paracharagmum reprobemus, illa instructi peritia,
quam satis copiose et integre prosecutus, habere
spiritalem, atque Evangelicum trapezitam debere
signasti. Quid enim proderit virtutis ejus et gratiae
merita cognovisse, si quemadmodum debeamus expetere
eam vel acquirere nesciamus?
CAPUT X. Responsio, quemadmodum possideatur vera discretio.
Tum Moyses: Vera, inquit, discretio non nisi vera

humilitate acquiritur. Cujus humilitatis haec erit
prima probatio, si universa non solum quae agenda
sunt, sed etiam quae cogitantur, seniorum reserventur
examini, ut nihil quis suo judicio credens,
illorum per omnia definitionibus acquiescat, et quid
bonum vel malum debeat judicare, eorum traditione
cognoscat. Quae institutio non solum per veram
discretionis viam juvenem recto tramite docebit incedere,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.