PL 49, col. 612

Collationes (Joannes Cassianus), J. P. Migne

In inglese: The Conferences of John Cassian 5.4

cum naturaliter nobis insederint, nonnumquam
etiam sine ullo animae incitamento, solius instigatione
ac pruritu carnis, oriuntur; materia tamen
ut consummentur egent extrinsecus, et ita in
effectum corporali actione perveniunt. Unusquisque
enim tentatur a propria concupiscentia; deinde concupiscentia
cum fuerit concepta, parit peccatum; peccatum
vero cum fuerit consummatum, generat mortem [(Jacob. I)]
.
Nam nec primus Adam [(Genes. III)] per
gastrimargiam decipi potuit, nisi escae materiam habens
in promptu abusus ea fuisset illicite; nec secundus
sine cujusdam materiae illicitatione [ Lips.
in marg. illectatione] tentatur, cum dicitur ei, Si Filius
Dei es, dic ut lapides isti panes fiant [(Matth. IV)]
.
Fornicatio quoque quod non nisi per corpus perficiatur,

omnibus patet, ita de hoc spiritu dicente
Deo ad beatum Job, Et virtus ejus in lumbis ejus, et
potestas ejus super umbilicum ventris [(Job. XL)]
. Ideoque
haec specialiter duo, quae ministerio carnis explentur,
extra illam spiritalem animae curam, egent
peculiarius etiam continentia corporali. Siquidem ad
retundendos horum stimulos non sufficit sola mentis
intentio (ut nonnumquam solet adversus iram,
seu tristitiam, caeterasque fieri passiones, quas etiam
sine ulla carnis afflictione sola novit expugnare mentis
industria), nisi etiam castigatio corporalis accesserit,
quae jejuniis, vigiliis et operis contritione
perficitur, hisque fuerit remotio localis adjuncta,
quia sicut amborum vitio, id est, animae et corporis.
generantur, ita superari nisi utriusque labore

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.