PL 49, col. 614

Collationes (Joannes Cassianus), J. P. Migne

In inglese: The Conferences of John Cassian 5.5 · The Conferences of John Cassian 5.4

puritati studentibus plurimum confert ut harum carnalium
passionum ipsas materias sibi primitus subtrahant,
quibus potest vel occasio vel recordatio
earumdem passionum aegrotanti adhuc animae generari.
Necesse est enim ut morbo duplici duplex adhibeatur
curatio. Nam corpori ne concupiscentia in
effectum tentet prorumpere, necessario effigies et
materia illiciens subtrahenda est; et animae nihilominus,
ne eam vel cogitatione concipiat, attentior
meditatio Scripturarum et sollicitudo pervigil ac remotio
solitudinis utiliter apponenda. In caeteris
autem vitiis humana consortia nihil obsunt; quinimmo
etiam plurimum conferunt his qui carere eis
in veritate desiderant, quia frequentia hominum
magis arguuntur; et dum lacessita crebrius manifestantur,

celeri medicina perveniunt ad salutem.
CAPUT V. Quomodo Dominus noster solus absque peccato tentatus sit
Ideoque Dominus noster Jesus Christus, cum Apostoli
pronuntietur sententia tentatus fuisse per omnia
secundum similitudinem nostram, dicitur tamen
absque peccato [(Hebr. IV)]
, id est, absque hujus passionis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.