PL 49, col. 622

Collationes (Joannes Cassianus), J. P. Migne

In inglese: The Conferences of John Cassian 5.10

necesse est pullulare, ideoque simili contra haec
modo atque eadem ratione repugnandum est, et a praecedentibus
semper adversus sequentes oportet nos
inire certamina. Facilius enim cujuslibet arboris noxia
latitudo ac proceritas exarescit, si antea radices
ejus, quibus innititur, vel nudatae fuerint, vel succisae.
Et infestantes humores aquarum continuo siccabuntur,
cum generator earum fons ac profluentes
venae solerti industria fuerint obturatae. Quamobrem
ut acedia vincatur, ante tristitia superanda est; ut
tristitia propellatur, ira prius est extrudenda; ut
exstinguatur ira, philargyria calcanda est; ut evellatur
philargyria, fornicatio compescenda est; ut
fornicatio subruatur, gastrimargiae vitium est castigandum.
Residua vero duo, id est, cenodoxia et

superbia, sibi quidem similiter illa qua de superioribus
vitiis diximus, ratione junguntur, ita ut incrementum
prioris ortus efficiatur alterius.
Cenodoxiae enim exuberantia superbiae fomitem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.