PL 5, col. 261

Instructiones adversus deos gentium (Commodianus Gazaeus), J. P. Migne · Carmen adversus gentes (Antonius), J. P. Migne

Ostenduntur illis, et legunt gesta de coelo
Memoria prisca debito et merita digno.
Merces in perpetuo secundum facta tyranno.

Discussi, fateor, sectas ANTONIUS omnes;
Plurima quaesivi, per singula quaeque cucurri:
Sed nihil inveni melius quam credere Christo.
Haec ego disposui leni conscribere versu:
Et ne displiceat, quod talia carmina pando;
David ipse chelyn modulata voce rogavit,
Quo nos exemplo pro magnis parva canemus,
Dicentes quae sunt fugienda, sequenda, colenda,
Cum tamen in cunctis et res, et caussa probetur.
Judaicum primo populum nec gratia novit
Mira Dei; nam tum Pharaoni ereptus iniquo,
Et mare transgressus pedibus, Incente columna
Cum duce, qui mergi infestos vidit equestres,
Et cui desertis nihilum quoque defuit agris,
Manna cui e coelo, et fons de rupe cucurrit.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.