PL 50, col. 1222

Vita Hilarii (Honoratus Massiliensis), J. P. Migne

spernit. Ego, ut sic dixerim, hujus rei non immerito
arbitror faciendam esse jacturam, ubi praeconiorum
sublimium redundat ubertas: more artificum, qui
composituri diadema pretiosum, sic eligunt veras
gemmas, ut aliquas tamen praeterire noscantur industria:
ita et ego, ubi virtutum exuberant margaritae,
nonnullas necessario praetermittam, ut vitae
ipsius pretiosissimum monile, non humanis gemmis
ornatum, sed supernis virtutibus splendidum, sine
artificis manu, pretiositate propria commendetur.
Proinde infantiae ejus rudimenta, indolem pueritiae;
jam tunc quae subsecuta sunt, vultus nivei candorem,
fulgentium luminum faces, modestum gradientis
incessum, ignem flagrantis ingenii, inexhaustum
facundiae fontem, philosophicorum dogmatum interiorem

veramque doctrinam, praeclara posteris
tradita ejus eloquio monimenta testantur, brevi trado
compendio, illis definiens haec requirenda personis,
in quibus tanta insignia nequeunt fructificare
virtutum. Ego autem, qui in humilitate gratiam, in
mundi contemptu sapientiam, in auctoris amore justitiam,
in carnis mortificatione prudentiam, in perennium
praemiorum comparatione fortitudinem
praedico, illa omnia necessaria dissimulatione praetereo;

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.