PL 50, col. 1224
Vita Hilarii (Honoratus Massiliensis), J. P. Migne
promitto; illa tibi et in praesenti provisurus quae
non aestimas, et in futuro quae non possunt hactenus
cogitari.
CAPUT III. Repugnat Hilarius Honorato. Hujus violenta supplicatio. Deliberatio Hilarii conversionem parturientis.
4.
Sed cum B. Hilarius exercitatione praecipua,
qua pollebat, acrimonia, qua caeteros superabat, eloquentiae
fonte, quo ipsis suis institutoribus plus
fluebat, ista destrueret; non facile suscipiendum
credens, quod summum esse mentis videbat intuitu,
B. Honoratus ad Deum tota se animi virtute convertit.
Quo facto non solum fastidientis assensum, verum
etiam humilem et subjectum Christo auctore
lacrymis gemitibusque promeruit. Quem blanda
adhortatione non flexerat, violenta supplicatione superavit;
prostratus in conspectu Domini, ut eumdem
celsius exaltaret; producens flumina lacrymarum,
ut a lacrymis eximeret futurorum. Illico in ejus
pectore novae cogitationis fluctus exaestuat: suscitantur
altercantium diversa inter se consilia voluntatum,
et cui invitantis Domini ingerebantur praemia,
ipsi nihilominus mundi opponuntur obstacula. In
suscipienda igitur coelestis militiae tirocinia excitatus,
talia secum ipse deliberat: In studiis saeculi constituti
nonnumquam suadendi deliberatione suscepta,
justa ab injustis, utilia ab inutilibus, perpensa salubriter
examinatione discrevimus. Nonnumquam humanis
auribus blandientes speciem justitiae oratoriae
artis venustate celavimus. Hic quid agendum est, ubi
causa vertitur salutis aeternae, ubi status animae et
infinitorum coelorum est pensanda securitas? Grandi
maturitate tractanda sunt, in quibus ad portum poenitendi
nec ratio superest, nec recursus. Aequitatis
lance cuncta pensanda sunt, quae utilitatis pondere
mensuram suppleant in libra justitiae. Cuncta quae
a mortalibus expetuntur, licet incomparabiliter velut
pretiosa desiderentur, ipsa continuo adeptione vilescunt;
natura humana vitiorum noxio insolens
appetitu, non contenta, quod voluit, non satiata,
quod concupivit, in novas cupiditatum faces flammarum
more detrimentis suis crescens, pabuli assumptione
deficiens, nec intelligens quod nonnumquam
in ipsis conatibus morte immatura mortem
cogitur subire perpetuam. Et idcirco quid justitia,
prudentia, fortitudo, temperantia demonstrare soleant,
ut dignum est, cogitemus.
5.
Justitia persuadet nihil Auctori Redemptorique
praeponendum: quia propterea Divinitas ad nos humiliata
descendit, ut ad coelestia regna nos faceret
pervenire. Recte deputatur eidem vita, qui dedit.
Redemptori debetur obsequium. Amplectenda devotio,
quae gloriam parit dignitatis angelicae. Prudentia
similiter docet illorum exempla debere sectari,
qui Domino placuerunt. Eligamus ergo, qui nostrum