PL 50, col. 1242

Vita Hilarii (Honoratus Massiliensis), J. P. Migne

eruit et plorantes, ut cum vera exsultatione decantent: Oculi mei semper ad Dominum, quia ipse evellet
de laqueo pedes meos
[(Ps. XXIV, 15)]
: ut liberi ad
annuntiandam pacem incipiant esse pretiosi. Et ideo
quidquid in praesenti potest ab auctoris amore separare,
aestimandum est inimicum. Si me humana non
fallit illusio, grandis tempestas huic imminet civitati:
non mediocris, sed satis gravis incumbit afflictio. Ad
omnia contraria adversaque vos jugiter praeparate.
Fidem Trinitatis immobiliter retinete. Scripturarum
interiora penetrate, ut abyssum invocantes in voce
cataractarum, id est credentium, terras dono superno
irrigare omnimodis non cessetis. Sit vestis asperior,
panis grossior, cibus durior. Iter nihilominus
conficiatur pedibus expeditis, ne necessitas subita

perniciem novi laboris inferat delicatis: quia ut
exercitatio robustum, sic desidia reddet ignavum. »
CAPUT XXI. Mortem praenuntiat ac moritur.
27.
Hac igitur adhortatione completa, jubet congregationem
moestam sacrificium vespertinae laudis
offerre, et cibum consuetudinaria refectione percipere,
dicens: Hora diei undecima anima mea de corporis
domicilio liberata ad supernum judicem festinabit.
Cumque modulatione psalmorum solita officia auctoris
in laudibus alacer coepisset offerre; jam rediens
atque commigrans, inquit: « Voces sanctae, voces
quae ad aures pervenitis auctoris, me quoque Domino
commendate. » Fratrum deinceps refectione completa,

manu oculos atque os crucis Dominicae signo
muniens, et in oratione persistens, securus innumeris
sanctorum choris occurrentibus laetus gaudensque
proficiscitur ad patriam supernam.
28.
Hinc jam qualiter sit universa civitas congregata,
quemadmodum unusquisque non patrem aut
matrem vel unicum, sed omnium religiosorum atque
orphanorum singularem fleverit genitorem, quis ut
dignum est explicabit? Nullus a fletu, nullus cessavit
a gemitu. Parem cunctis luctum dilectio universalis
indixerat; eratque velut seminarium lacrymarum,
generalis dolor omnium diligentium. Ubi basilicae
beati ac protomartyris Stephani venerabile corpus
illatum est, totius populi cum fletu vox una
procedit. Haec, inquit, dies querelas injustae imputationis

perpetuo resecavit; ut amplius quam in praedicatione
sufficit non dicamus. Fidei populus nimio ardore
succensus membra sancta, dum vult contingere,
pene discerpsit.
CAPUT XXII. Exsequiae S. Hilarii.
29.
Studio congregationis effectum est ut columnis
ardentibus cereorum hinc et inde populos abigerent
irruentes nocte. Vigiliis expeditis, cum moesti
solis claritas reputaretur obscura ad exsequias venerandas,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.