PL 50, col. 1270

Sermo de vita Honorati (Hilarius Arelatensis), J. P. Migne

culpare judicium: non facile senseratis quid amisissetis
boni, si redintegratum vobis bonum vestrum
fuisset.
37.
O magna et inclyta, Honorate, tua gloria!
Non indiguit meritum tuum signis probari; ipsa enim
conversatio tua plena virtutibus et admirationis novitate
praecelsa, perpetuum quoddam signum ministravit.
Multa quidem tibi divinitus indulta novimus
quicumque propius assistebamus; sed in his tu
minimam partem computabas, majusque tibi gaudium
erat quod merita et virtutes tuas Christus scriberet,
quam quod signa homines notarent. Et tamen
quod esse majus signum virtutis potest, quam signa
fugere et occultare virtutes? Et vere tam familiaris
quodammodo oratio tua Christi auribus erat, ut

enixissimis precibus impetratum putem ne virtutem
tuam signa clamarent. Habet et pax martyres suos;
Christi enim tu perpetuus, quamdiu in corpore moratus
es, testis fuisti. Illud etiam stupendum quod
adolescentiae tuae robur perpetuo abstinentiae rigore
tenuatum, et in illam quam vidimus aspectus, licet
decore servato, exilitatem redactum crux utique
quotidiana consumpsit: quam tamen semper sine ulla
notabili superstitione servasti, omnes semper nimietates,
et cognatum nimietatibus gloriae fugiens
appetitum. Numquam in tuo ore nisi pax, nisi castitas,
nisi pietas, nisi charitas. Numquam in corde
nisi horum omnium fons Christus habitavit, qui tibi
et per te plurimis charitatis, gaudii, pacis, longanimitatis,
bonitatis, benignitatis, fidei, modestiae, continentiae

fructus ministravit, exuberantes in multiplicem
copiam in multorum salutem et gaudia, ut
non immerito illi cantaveris: Qui timent te, videbunt
me, et laetabuntur [(Psal. CXVIII, 74)]
; cui omne semper
conversationis tuae bonum ascripsisti: illud assidue
tibi ac tuis ingerens: Quid enim habes quod
non accepisti? aut, si accepisti, quid gloriaris, quasi
non acceperis [(II Cor. IV, 7)]
? Sed eo magis tuum erat
vitae tuae bonum, quo magis tuum negabas.
38.
In te commune omnium Dominum desiderantium
solamen fuit. Quidam gloriantur in hujus vitae
prosperis; tu e contra in Deo exsultare suadebas,
resonante affectum tuum voce blandae modulationis
immurmurans: Laetetur cor quaerentium Dominum [(Ps. CIV, 3)]
.
Nulla tibi umquam major quam in orationibus

et psalmis voluptas. Tuis in tantum medullis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.