PL 50, col. 746
Formulae spiritalis intelligentiae (Eucherius Lugdunensis), J. P. Migne
viri: In ps.: Ut cedrus Libani multiplicabitur [(Ps. XCI, 15)]
;
et in malam partem, superbi, elati:
ut in psal.: Et confringet Dominus cedros Libani [(Ps. XXVIII, 5)]
.
Olea, sanctus misericordiae abundans
fructibus: in ps.: Ego autem sicut oliva fructifera in
domo Domini [(Ps. LI, 10)]
. Oleaster, homo sine fructu,
vel gentilis: in Apostolo: Si autem tu ex naturali
excisus es oleastro [(Rom. XI, 24)]
. Ficus, synagoga
interdum: in Evang.: Et arefacta est continuo ficulnea [(Matt. XXI, 19)]
;
et in Habacuc: Ficus non afferet
fructum [(Hab. III, 17)]
. Ficus et in bono et in malo
accipitur: ut Esaias: Et ostendit mihi ficus bonas
valde, et malas valde [(Jer. XXIV, 3)]
; et Dominus Nathanaeli: Cum esses sub ficu
(id est, sub peccato
originali), vidi te redempturus [(Joan. I, 48)] . Ficus
etiam intelligitur humana natura, vel incredula synagoga;
quae bene condita propria sponte est lapsa,
et fructum praecepti Dei, vel bonae operationis non
protulit: unde in ea fructum Dominus tribus annis
exquisivit, nec invenit: quia eam sub tribus temporibus [(Luc. XIII, 7)]
,
id est, ante legem, sub lege, sub
gratia admonendo, visitando requisivit. Ante legem
parcendo sustinuit; sub gratia, quia incarnationis
suae praesentiam exhibendo monstravit; in lege, quia
praecipiendo docuit: quibus tamen tribus temporibus
infructuosa remansit, et a radicibus aruit. Sycomorus,
ficus fatua dicitur: quam pusillus Zachaeus subiit [(Luc. XIX, 4)]
,
et Dominum vidit: quia qui mundi
sapientiam humiliter eligunt, ipsi Dei sapientiam
subtiliter aspiciunt. Prudenter sycomorum ascendimus,
si provide eam quae divinitus praecipitur, laudabilem
et sapientem fatuitatem tenemus. Quid enim
in hoc mundo insipientius quam amissa non quaerere:
possessa largiri, rapientibus relaxare, nullam
pro acceptis injuriis injuriam reddere: sed juxta
praeceptum Dominicum, in omnibus patientiam praebere?
Hyssopus, herba humilis, et lapidi in quo nascitur
astricta, cujus radices saxum penetrare dicuntur:
ipsa vero praecipue pulmones curat. In pulmone
notatur superbia: illic inflatio, illic anhelitus.
In hyssopo igitur designatur humilitas et patientia.
Rhamnus, urticae, cardui, sentes, paliuri, herbae aculeis
refertae: significant immites, dolosos, superbos,
et omnes improbos, quos nullus bonorum vel mansuetorum
potest contingere, vel castigare sine doloris
compunctione. Item significant vitia, et tentationum
inflictiones: ut in Genesi: Spinas et tribulos germinabit
tibi [(Gen. III, 18)]
. Malagranata, Ecclesia de
multis gentibus sive diversas gratias habens: in Canticis
canticorum: Emissiones tuae paradisus malagranatorum
cum fructu pomorum [(Cant. IV, 3)]
. Alias mala
intelliguntur fructus bonae operationis cum bono
odore, id est, gratia bonae famae, et morum fructibus.
Arundo, peccator, vel fragilis in fide, vel in aliqua
tentatione: in Evangelio: Arundinem quassatam non
confringet [(Matth. XII, 20)]
. Item arundo, infirmum
auxilium: in Esaia: Quid confidis in baculo isto arundineo
Aegyptio? cui si quis incubuerit, conquassabitur,
et perforabit manum ejus . . . [(Isai. XXXVI, 6)] . Rubus,