PL 50, col. 992

Commentarii in Genesim (Auctor incertus), J. P. Migne

cernimus esse translatam; neque tamen majorem
filium penitus videmus esse despectum: quia cum
subintraverit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus
erit [(Rom. XI)]
.
LIBER TERTIUS.

oleum desuper; appellavitque nomen urbis illius
Bethel, quae prius Luza vocabatur. Et vocavit nomen
loci illius Bethel, cujus prius Luza, vocabulum erat
civitatis antiquae, quod nihil aliud significat, nisi ante
aut prius, vel vestibulum, sive superliminare, vel
postes. Quod vero ait, Dominus est in loco isto, et ego
nesciebam; et dixit, Quam terribilis est locus hic! non

est hic aliud nisi domus Dei, et porta coeli; haec verba
ad prophetiam pertinent, quia ibi futurum erat tabernaculum
quod constituit Deus in hominibus in
primo populo suo. Portam autem coeli sic intelligere
debemus, tamquam inde fiat aditus credentibus ad
capessendum regnum coelorum. Quod statuit Jacob
lapidem quem sibi ad caput posuerat, et constituit
eum titulum, et perfudit illum oleo, non aliquid idololatriae
simile fecit: non enim vel tunc vel postea
frequentavit lapidem, adorando vel sacrificando ei;
sed signum fuit prophetiae evidentissime constitutum,
quae pertinet ad unctionem, unde Christi nomen a
chrismate est. Quod autem vovit votum, si prosperaretur
eundo et redeundo, et decimas promisit domui
Dei futurae in loco illo, prophetia est domus Dei:
ubi et ipse rediens Deo sacrificavit, non illum lapidem
Deum appellans, sed domum Dei, id est, quia
in eo loco futura erat domus Dei. Sequitur:
[(Cap. XXIX.--Vers. 1 seqq.)] Profectusque inde
Jacob venit ad terram orientalem, et vidit puteum in

agro, tresque greges ovium accubantes juxta eum: nam
ex illo adaquabantur pecora, et os ejus grandi lapide
claudebatur; morisque erat ut cunctis ovibus congregatis
devolverent lapidem, et refectis gregibus rursum super
os putei ponerent. Terra orientalis, ad quam Dominus
noster profectus est, illos significat, qui vitiorum
tenebras relinquentes, opera lucis quaerebant.
Apud Judaeam enim tantummodo cognitus erat Deus.
Puteus autem quem illic reperit, Mosaica intelligenda
est lex, juxta quem tres greges accubasse scribitur,
Scribas videlicet, Pharisaeos, et Saducaeos, quos
Dominus legitur arguisse. Oves quoque Laban, quos
ablato lapide grandi quo os putei claudebatur, Dominus
adaquavit, tunc videlicet quando seorsum discipulis
et seorsum turbis loquebatur. Tunc amovit
umbras et imagines, quibus legis operiebatur historia,
quando universa quae de se fuerant scripta, in
se expleri permisit, vel expleta esse ostendit. A passione
enim Domini cunctis fidelibus lex spiritali intelligentia
patet. Nam antea licet in scenopegia solemnitate

concurrentibus undique populis, liber Deuteronomii
a sacerdotibus recenseretur, tamen rursum
claudebatur, quia necdum advenerat in quo in
veritate expleta sunt omnia. Sequitur:
[(Vers. 6 seqq.)] Ecce Rachel veniebat cum ovibus patris
sui, nam gregem ipsa pascebat; quam cum vidisset
Jacob, et sciret consobrinam suam esse, ovesque Laban,
avunculi sui, amovit lapidem quo puteus claudebatur;
et adaquato grege osculatus est eam; elevataque voce
flevit, et indicavit ei quod frater esset patris ejus, et filius
Rebeccae. Intelligitur enim quod illi cum quibus
prius loquebatur Jacob, interrogati quae esset quae
veniebat cum ovibus, ipsi dixerint filiam esse Laban,
quam utique non noverat Jacob; sed illius interrogationem
illorumque responsionem Scriptura praemittens
intelligi voluit. Quod scriptum est, Osculatus
est Jacob Rachel; et exclamans voce sua flevit, et
indicavit ei quod frater esset patris ejus et filius Rebeccae [(Gen. XXIX)]
;
consuetudinis quidem fuit in illa

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.