PL 50, col. 996
Commentarii in Genesim (Auctor incertus), J. P. Migne
jure debebat, utereturque potius ipse potestate
maritali, quia et uxor non habet potestatem sui corporis,
sed vir [(Ibid.)]
; et pro eo tunc servitutis illarum
vicissitudo fiebat? Conjugali ergo potestate multo
vincibilius uteretur, si formae desiderio vinceretur;
sed eo meliores feminae invenirentur, si illae pro concipiendis
filiis, ipse autem pro concubitu suo et voluptate
certaret. Itaque vir temperantissimus, ut
plane vir, quia tam viriliter feminis utebatur ut delectationi
carnali non subjiceretur, sed dominaretur,
magis quid deberet quam quid ei debebatur, attendit;
nec ad propriam voluntatem sua potestate abuti
voluit, sed illius debiti redditor quam exactor esse
maluit. Unde et consequens erat ut ei redderet, quam
pro se, ut id acceperet, illa, cui debebatur, elegit.
Quo earum placito comperto pactoque cum repente
atque inopinate a pulcherrima conjuge revocaretur,
et ad minus decoram vocaretur, non ira incanduit,
non tristitia nubilatus est, non enerviter blandus, ut
sibi potius Rachel noctem redderet, inter ambas sategit.
Sed maritus justus et providus pater, cum illas
prolis curam gerere videret, et ipse nihil aliud de
concubitu quaereret, earum voluntati obtemperandum
judicavit, quae sibi sigillatim filios optabant, sibi
nihil minui, cui ambae pariebant; tamquam diceret,
Vobis inter vos, ut vultis, cedite atque concedite
quaenam vestrum fiat magis mater; ego quid contendam,
quando sive inde, sive inde nascenti non erit
alius pater? Hanc profecto modestiam, hanc concupiscentiae
coercitionem, et in commixtione corporum
conjugalium solum appetitum posteritatis humanae,
ut erat acutus Faustus in illis litteris et intelligeret et
laudaret, nisi ejus ingenium detestabili secta depravatum
et quid reprehenderet quaereret, et unam nuptialis
copulationis honestatem maris et feminae, qua
liberorum procreandorum causa copulantur, crimen
maximum reputaret. Nunc jam defensis patriarchae
moribus, refutatoque crimine quod nefarius error
objecit, de reliquo, ut possumus, mysteriorum secreta
rimemur; pulsemus fidei pietate, ut nobis aperiatur
a Domino, quid rerum figuraverint quatuor
istae uxores Jacob, quarum duae liberae et duae ancillae
fuerunt: videmus enim Apostolum in libera et
ancilla, quas habuit Abraham, duo testamenta intelligere;
sed ibi una et una facilius apparet, quod dicitur, Hic autem duae sunt et duae.
Deinde ibi ancillae
filius exhaeredatur, hic vero ancillarum filii simul
cum filiis liberarum terram promissionis accipiunt;
unde hic proculdubio aliquid aliud significatur:
quamquam enim duas liberas uxores Jacob ad novum
testamentum, per quod in libertatem vocati sumus,
existimem pertinere, non tamen frustra duae
sunt, nisi forte quia id quod in Scripturis adverti et
inveniri potest, duae vitae nobis in Christi corpore
praedicantur: una temporalis, in qua laboramus;
alia aeterna, in qua delectationem Dei contemplamur:
istam Dominus passione, illam resurrectione
declaravit. Admonent nos ad hoc intelligendum illarum
etiam nomina feminarum. Lia enim interpretatur laborans;
Rachel autem visum principium, sive verbum ex quo videtur principium.
Actio ergo humanae,
mortalisque vitae, in qua vivimus ex fide,
multa laboriosa opera facientes, incerti quo exitu proveniant,
ad utilitatem eorum quibus consulere volumus,
ipsa est Lia prior uxor Jacob, ac per hoc et
infirmis oculis fuisse commemoratur; cogitationes
enim mortalium timidae, et incertae providentiae nostrae;
spes vero aeternae contemplationis Dei, habens
certam et delectabilem intelligentiam veritatis; ipsa
est Rachel, unde etiam pulchra facie et pulchra specie:
hanc enim amat omnis pie studiosus, et propter
hanc servit gratiae Dei, qua peccata nostra etsi fuerint
sicut phenicium, tamquam nix dealbabuntur [(Isai. I)]
.
Laban quippe interpretatur dealbatio, cui servivit Jacob
pro Rachel; neque enim se quisque convertit sub
gratia remissionis peccatorum servire justitiae, nisi
ut quiete vivat in verbo ex quo videtur principium,