PL 50, col. 998

Commentarii in Genesim (Auctor incertus), J. P. Migne

habet in eis quos regno Dei generant, inter multas
tentationes et tribulationes praedicando Evangelium;
et eos, propter quos sunt in laboribus abundantius,
in plagis supra modum, in mortibus frequenter;
propter quos habent foris pugnas, intus timores,
gaudium et coronam suam vocant. Nascuntur autem
eis facilius atque copiosius ex illo sermone fidei quo
praedicant Christum crucifixum, et quidquid humanitatis
ejus citius humana cogitatione percipitur, et infirmos
etiam Liae oculos non perturbat. Rachel autem
clara aspectu mente excedit Deo, et videt in principio
Verbum Deum apud Deum [(Joan. I)]
, et vult parere et
non potest, quia generationem ejus quis enarrabit?
Proinde vita quae studio contemplationis competit,
ut ea quae carni sunt invisibilia, non infirmis oculis
mentis per ea quae facta sunt intellecta conspiciat, et
sempiternam Dei virtutem ineffabiliter cernat, vacare
vult ab omni negotio, et ideo sterilis; affectando
quippe otium quo studia contemplationis ignoscunt,
non contemperatur infirmitati hominum qui in variis

pressuris sibi dederant subveniri; sed quia et ipsa
procreandi charitate inardescit, vult docere quod novit:
neque enim invidia tabescit, cum videt sororem
labore agendi atque patiendi filiis abundantem; sed
dolet potius currere homines ad eam virtutem qua
eorum infirmitatibus necessitatibusque consulitur,
quam ad illam unde divinum et incommutabile aliquid
discitur. Hic dolor figuratus videtur in eo quod
scriptum est, Et zelavit Rachel sororem suam. Proinde
quia liquidus purusque intellectus de illa substantia
quae corpus non est, ad carnis sensum non pertinet,
et verbis carne editis exprimi non potest; elegit doctrina
sapientiae per quaslibet corporeas imagines et
similitudines utcumque cogitanda insinuare divina,
quam ab officio talia docendi cessare; sicut elegit
Rachel ex viro suo et ancilla suscipere filios, quam
sine filiis omnino remanere. Bala quippe interpretari
dicitur inveterata. Hanc habuit ancillam Rachel. De
veteri quippe vita carnalibus sensibus dedita corporeae

cogitantur imagines, etiam cum aliquid de spiritali
et incommutabili substantia divinitatis auditur.
Suscepit et Lia de ancilla sua filios, amore numerosioris
prolis accensa. Invenimus autem Zelpham ejus
ancillam interpretari, os hians. Quapropter ad praedicatores
fidei evangelicae, quorum os hiat, et cor
non hiat, cum in Scripturis adverterimus, haec intelligitur
ancilla Liae. Scriptum est enim de quibusdam, Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum
longe est a me
[(Isai. XXIX)]
. Et talibus apostolus dicit, Qui praedicas non furandum, furaris; qui dicis non
moechandum, moecharis
[(Rom. II)]
. Verum ut etiam
per hanc conditionem libera illa uxor Jacob laborans
filios haeredes regni suscipiat, ideo Dominus dicit: Quae dicunt facite, quae autem faciunt, facere nolite [(Matth. XXII)]
.
Unde in labore vinculorum vita apostolica:
sive, inquit, occasione, sive veritate, Christus
annuntietur, et in hoc gaudeo, sed et gaudebo;
tamquam et ancilla pariente de prole numerosiore.
Laetatus est quidem Liae affectus ex beneficio Rachel

editus, cum virum suum secum debita nocte cubiturum,
acceptis a filio Liae mandragoricis cum sorore
cubitare permisit. De hoc autem pomi genere opinari
quosdam scio, quod acceptum in escam sterilibus
feminis fecunditatem paret; ac per hoc putant omnimodo
institisse Rachel ut hoc a filio sororis acciperet
cupiditate pariendi: quod ego non arbitrarer,
nec si tunc concepisset; nunc vero cum post Liae
duos alios ab illa nocte partus Dominus ei prolem
donaverit, nihil est cur de mandragora tale aliquid
suspicemur, quale in nulla femina experti sumus. Dicam
ergo quid sentiam, dicant hinc forte meliora
doctiores: cum enim haec mala ipse vidissem, et
propter istum ipsum sacrae lectionis locum, id mihi
obtigisse gratularer, rara enim res est, naturam eorum
diligenter, quantum potui, perscrutatus sum,
non aliqua a communi sensu remotiori scientia, quae
docet virtutes radicum et potestates herbarum, sed

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.