PL 51, col. 104
Carmen de ingratis (Prosper Aquitanus), J. P. Migne
Fronte placent, quae fine latent; sic laudis amore
Virtutum studium corrumpitur, atque ab honesto
Principio in vitium exitur plerumque tumoris:
Quo quidam inflantur nunc turpiter, atque perempti
129 Dogmatis exstinctas tentant animare favillas;
Dum libertatem arbitrii, affectumque volendi
In naturalis motus virtute locantes,
Tam bona quemque docent sectari posse suopte
Ingenio, quam posse subest cuique in mala ferri.
QUOD qui confirmas, quinam distabis ab illis,
Qui dicunt, nullo peccati vulnere laesum
Naturale bonum, cumque illo lumine nasci
Nunc omnes homines, quod primis ingeneratum est?
An vero excerpis quaedam, quae parte recisa
Suscipias, cordisque sinu purgata recondas?
Dic igitur quidnam inde probes, quid vero refutes,
Et de damnatis quid sit quod crimine solvas.
An dextram pacis palam dare te pudet hosti?
Nec tutum est ulla pulsos ex parte tueri
Simpliciter? Quos non dubitas excludere templo,
Pelle animo. Nova te discordia dividit abs te: