PL 51, col. 106

Carmen de ingratis (Prosper Aquitanus), J. P. Migne

Sitque salus dignis salvari ex fonte volendi.
Haec si vestra fides, vestra est doctrina, remotis
Quae vestro exemplo rejecimus, addite sanctis
Nos gregibus, tandemque boni deffendite vestros.
TALIA submissus si defleat hostis apud te,
Quid referes? quo te affectu comperta movebunt?
Consultas, trepidas, nutas, cunctaris et haeres,
Quove anceps se praecipitet sententia volvis.
Injustum est animis cognatis non dare pacem:
Et quos una fides, eadem sapientia nectit,
His communem aditum sanctorum ad sancta negare.
Jungere sed foedus cum talibus, et violare
Sanctorum decreta Patrum, regumque piorum
Scriptas lege Dei leges contemnere, multum
Hostile est, nimiumque audax et perniciosum.
ERGO Petri solium Romam, et Carthaginis aliae
Concilium repetant humiles, eademque perorent,
Quae frustra hic trepido sunt deplorata favori.
Sed cum mille senum prudentia pervigil (olim
Perspectum notumque tenens, quod tota nefandae
133 Haereseos summa exigua sub parte tegatur,
De qua plena mali labes renovetur et omne
Commenti corpus per singula membra resurgat);
Antiquas adhibentem artes rejecerit hostem,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.