PL 51, col. 206

De gratia Dei et libero arbitrio voluntatis (Prosper Aquitanus), J. P. Migne

liberi arbitrii defensores, quid de gratia Dei sentiendium
esse censuerint: ita ut etiam Africanorum
conciliorum quasdam sententias jungeremus, quas
utique suas fecerunt apostolici antistites, cum probarunt.
Ut ergo plenius, qui in aliquo dubitant, instruantur,
constitutiones sanctorum Patrum compendioso
manifestamus indiculo, quo si quis non
nimium est contentiosus, agnoscat omnium disputationum
connexionem ex hac subditarum auctoritatum
brevitate pendere, nullamque sibi contradictionis
superesse rationem, si cum catholicis credat et
dicat:
INCIPIT LIBER.
CAPITULUM I. Alias CAPUT IV. Quod Adam omnes homines laeserit, nec quemquam, nisi Christi gratia posse salvari.

libertate deceptus, hujus ruinae latuisset oppressu nisi
eum post Christi pro sua gratia relevasset adventus,
qui per novae regenerationis purificationem, omne
praeteritum vitium sui baptismatis lavacro purgavit.
CAPITULUM II. Alias CAP. V. Quod nemo sit bonus suis viribus, nisi participatione ejus qui solus est bonus.
Neminem esse per semetipsum bonum, nisi participationem
sui ille donet, qui solus est bonus: quod
in eisdem scriptis ejusdem pontificis sententia protestatur
dicens ( Vide ubi supra ), Nam quid nos de
eorum posthac rectum mentibus aestimemus, qui sibi se
putant debere quod boni sunt, nec illum considerant

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.