PL 51, col. 634

Carmen de providentia divina (Auctor incertus (Prosper Aquitanus)), J. P. Migne

An quae pars hominum peccati nescia mundum
Possessura foret? vel sanctae quis locus esset
Virtuti in terris? cui si praesentia dona
Affluerent, coelo potius sublata maneret.
Sic mundi meta abruptis properata fuisset
Temporibus, neque in sobolem generanda veniret
Posteritas, pariter cum justos atque nocentes
Aut promissus honos, aut poena auferret ab orbe.
Nunc vero et generis nostri profunda propago
Tenditur, ac duplici succedit origine pubes,
Nata patrum membris, et Christi fonte renata:
Et pia dum populis Domini patientia parcit,
In lucem multos de tetra nocte reversos,
Ac posita claros peccati labe videmus.
Ille per innumeros vultus, et mille per aras,
Barbatos, laevesque deos, juvenesque, senesque,
Ut quondam fecere, colens, jam errore parentum
Abjecto, solum Unigenam submissus adorat.
Hic sophicas artes Graecorum, et vana secutus
Dogmata, jam Christo sapere, et brutescere mundo,
Gaudet apostolico doctus coelestia ludo.
Quam multos procul a portu rationis in altum
Dedecorum turbo abstulerat; quos aequore toto
Jactatos, nimiumque vagis erroribus actos,
Nunc reduces juvat excipere, amplexuque paterno
Confotos, nusquam statione abscedere vitae?
Quos si multa inter morum delicta priorum
Plexisset propere rigor implacabilis irae,
Intercepta forent melioris tempora vitae,
Nec standi vires licuisset sumere lapsis.
Mortem (inquit Dominus) peccantis nolo, nec ullum
De pereunte lucrum est: redeat magis, inque relictum
Mutatus referatur iter, vitaque fruatur.
Et quia virtutum similes vult esse suarum
817 Quos genuit: Vindictam, inquit, mihi cedite; reddam
Judicio quae digna meo; detur locus irae.
Sic dum multorum differtur poena malorum,
Nonnulli plerumque probos revocantur in actus,
Ac fit quisque sibi judex, ultorque severus,
Quod fuerat prius interimens, aliusque resurgens.
At qui persistunt errori incumbere longo,
Quamvis in multis vitiis impune senescant,
In saevum finem venient: ibi non erit ulla
Spes veniae, minimo ad poenam quadrante vocando.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.