PL 51, col. 636
Carmen de providentia divina (Auctor incertus (Prosper Aquitanus)), J. P. Migne
Carcer sponte patet, sera non tenet obice valvas;
Deficit humor aquas, ignes calor, ira leones
Non autem dubium est in magnae turbine cladis
Involvi teneros annos, et, more parentum,
Criminis expertes, aliena occumbere culpa.
Nam cum homines pontus tegeret, deleta per orbem
Multa puellarum et puerorum millia notum est.
Nec tamen injuste terris exempta videtur
Progenies auctura malos, cui multus in ipso
Exitio est collatus honos, quod crimine patrum
Occidit ante sua caderet quam noxia culpa.
Quod si et justum aliquem complexa est poena malorum,
Ne dubites placuisse Deo; nec enim mala mors est
Ulla bonis, quibus vario longoque labore
Quilibet in requiem patet exitus: aspera vitam
Dat via, nec campo capitur, sed fine corona.
Verum nos blandis capti, offensique severis,
Nec bona judicio spectamus, nec mala vero.
Dum non nostrarum curanda negotia rerum
Suscipimus, propriisque juvant aliena relictis.
Nec quemquam vitiis miserum, aut virtute beatum
Censentes, frustra externis culpamque decusque
Jungimus, et coelo ascripti terrena fovemus.
Felices dici mos est, quos blanda potestas
In summos apices tumidorum evexit honorum,
Quos magni quaestus ditarunt, et quibus amplos
Congessit reditus totum res fusa per orbem.
Laudantur vestes pretiosae, et pulchra supellex,
Magnae aedes, famuli innumeri, vigilesque clientes,
Et quidquid non est nostrum, quodque ut dare quivit
Una dies, sic una potest auferre: nec illud
Quod speciale bonum est hominis, nullamque timet vim,
Amplexi, miseros quibus haec perdentia desunt,
Et per mille modos pereuntia, credimus; ac si
Justitiam durus labor urgeat, et dolor aegri
Corporis, et mortes natorum, et turpis egestas.
Non quantas pariat constans tolerantia palmas,
Nec quo pugna brevis sit processura videmus:
Sed calicem crucis ac vitae libare verentes,
Vipereum obducto potamus melle venenum.
Dulcia sunt etenim gustu, specieque decora,
Quae morbos mortemque animae generantque foventque,
Canceris et ritu languentia viscera carpunt.