PL 51, col. 650

De vocatione omnium gentium (Auctor incertus (Prosper Aquitanus)), J. P. Migne

qua aut appetitur quod placet, aut declinatur
quod displicet. Hujus voluntatis, quantum ad naturalem
pertinet motum ex vitio primae praevaricationis
infirmum, genera sunt duo, secundum quae voluntas
hominis, aut sensualis, aut animalis est. Sed
cum adest gratia Dei, accedit ei per donum spiritus
tertium genus, ut possit fieri spiritalis, et per hunc
excellentiorem motum omnes affectus undecumque
nascentes supernae rationis lege dijudicet.
CAPUT III. De voluntate sensuali.
Sensualis igitur voluntas, quam et carnalem possumus
dicere, non erigitur supra eum motum qui
de corporis sensibus nascitur, qualis est in animis
parvalorum: qui licet nullo judicio rationis utantur,

ostendunt tamen aliquid se velle, aliquid nolle, cum
videndo, audiendo, odorando, gustando, tangendo,
et ea quibus delectantur amant, et ea quibus offenduntur
oderunt. Quid autem est amare, nisi
velle? aut quid est odisse, nisi nolle? Habent
ergo etiam ipsi voluntatem suam, quae etsi
providendi et consulendi impos atque ignara sit, in
his tamen amat agere quae carnis sensibus blandiuntur,
donec vigor rationalis ingenii per maturiora ministeria
corporis excitetur, et ad famulantium sibi
membrorum usum, non alieno nutu, sed sua lege
moveatur.
850
CAPUT IV. De voluntate animali, qua nihil supra mercedem temporalis gloriae acquiritur, etiam si dono Dei in ea sublimius sapiatur.
Ab hoc ergo sensuali appetitu, in quo remanent
hi quos etiam in annis majoribus excordes videmus
et fatuos, ad animalem surgitur voluntatem; quae
priusquam Spiritu Dei agatur, etiam si supra sensualem
motum sese attollere potest, tamen sine
summi amoris participatione in terrenis occiduisque
versatur. In hac humana ingenia etiam si corporeae

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.