PL 51, col. 657

De vocatione omnium gentium (Auctor incertus (Prosper Aquitanus)), J. P. Migne

bonus pastor inveniat: nec dedignetur aegram diuque
in invio fatigatam humeris suis ferre, et non
revocando tantum, sed etiam portando salvare. Quaerat
Dominus imaginem suam, et omnium quae in
eam inciderunt sordium concretione detersa, speculum
humani cordis enubilet. Scriptum est enim: Quis potest facere mundum de immundo conceptum
semine? Nonne tu qui solus es
[(Job. XIV, 4)]
? Quaerat
Dominus imaginem suam, ut in renovatione ac
justificatione ejus gratia reformantis appareat, sicut
in se factum Paulus apostolus protestatur et dicit: Eram autem ignotus facie Ecclesiis Judaeae, quae erant
in Christo: tantum auditum habebant, quod is qui persequebatur
nos aliquando, nunc evangelizat fidem quam
expugnabat; et in me clarificabant
Deum [(Gal. I, 22)]
.

Sic ergo tunc Christianus populus didicerat, et illi
primitivi Ecclesiae, quorum erat unum cor et una
anima [(Act. IV, 32)] , sic credebant; ut cum 857 viderent
quempiam ad agnitionem veritatis ab errore
conversum, glorificarent Deum, et fidem correcti
confiterentur muneris esse divini. Ipse quoque Dominus
discipulos suos magistros omnium gentium sic
docebat dicens: Sic luceat lumen vestrum coram hominibus,
ut videntes opera vestra bona, magnificent
Patrem vestrum qui in coelis est [(Matth. V, 16)]
.
CAPUT IX. Quod Scriptura sive de bonis, sive de malis loquatur, sive de electis, sive de reprobis, ita meminit unius partis, quasi neminem hominum praetermittat.
Fixa ergo hac fide in cordibus nostris, immobiliterque
fundata, qua saluberrime credimus omnia
bona, ac maxime ea quae ad vitam aeternam provebunt,
Dei munere haberi, Dei munere augeri,
Dei munere custodiri; puto quod pius sensus non
debeat in ea quaestione turbari, quae de omnium et
de non omnium hominum conversione generatur,
si ea quae clara sunt, non de his quae occulta sunt,
obscuremus, et dum procaciter insistimus clausis,
excludamur ab apertis: cum sufficere debeat ut in eo
in quod pervenimus ambulemus. Quid enim mirum
si quidam ad vitae sacramenta non perveniunt, cum
plerique, qui videbantur venisse, discedant, de quibus
dicitur, Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis.

Si enim fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum [(I Joan. II, 19)]
.
Quorum similes sunt illi qui profitentur

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.