PL 51, col. 669

De vocatione omnium gentium (Auctor incertus (Prosper Aquitanus)), J. P. Migne

parvulorum, in quibus, excepto illo quo in damnationem
nascitur gens humana delicto, nec praeterita
possunt merita, nec futura censeri. Omnes enim de
quibus nunc loquimur, ante ullum intelligentiae
usum, ante liberum voluntatis arbitrium, alii ad
aeternam beatitudinem regenerati, alii ad perpetuam
miseriam transeunt non renati. Si originalem culpam
fateris, omnis numerus in reatu est: si moralem
innocentiam quaeris, 869 omnis summa sine
vitio est. Non invenit quod discernat humana justitia,
sed habet quod eligat inenarrabilis gratia Dei.
In abscondito est consilium, sed non latet donum;
opus exserit pietas, causam obscurat potestas. Sed
tam indubitabile est quod non videtur quam quod
videtur; quia auctori manifesti operis, negari confessio

etiam ignotae non potest aequitatis.
CAPUT XVII. Ex impiis qui in extremis conversi salvantur, ostenditur et gratia sine meritis dari, et inscrutabile esse Dei judicium.
Quod si et ad illos dirigas mentis intuitum, qui
longam agentes in flagitiis et sceleribus aetatem, sacramento
baptismatis Christi in ipso vitae fine renovantur,
et sine ullo suffragio bonorum operum in
regni coelestis consortium transferuntur, quo intellectu
divinum judicium comprehendes? nisi ut indubitanter
agnoscas gratuita esse Dei munera: et sicut
nulla sunt tam detestanda facinora, quae possint
gratiae arcere donum, ita nulla posse tam praeclara
opera existere, quibus hoc quod gratis tribuitur,

per retributionis judicium debeatur. Vilesceret enim
redemptio sanguinis Christi, nec misericordiae Dei
humanorum operum praerogativa succumberet, si
justificatio quae fit per gratiam, meritis praecedentibus
deberetur, ut non munus largientis, sed merces
esset operantis. Unde autem probari posset,
quod ad evacuandum originale peccatum nulla idonea
esset industria; nisi et impii et facinorosi per

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.