PL 51, col. 674

De vocatione omnium gentium (Auctor incertus (Prosper Aquitanus)), J. P. Migne

patre, qui promissionem Dei aut non impleri, aut
ab alio praeter eum qui promisit, dicat impleri? Ille
quidem erit mendax: Deus autem est verax, et omnis
qui accipit 874 testimonium ejus, hoc signat, hoc
indicat, quod per lucem illuminantem factus est
videns, factus obediens, factus intelligens; sicut
Joannes Evangelista testatur dicens, Scimus quia
mundus totus in maligno positus est, et scimus quia
Filius Dei venit, et dedit nobis sensum, ut cognoscamus
verum Deum, et simus in vero Filio ejus [(Joan.
V, 19)]
.
CAPUT XXI. Non esse scrutandum cur Deus alios eligit, alios non eligit; sicut nec cur antea, omnibus gentibus praetermissis, unum Israelem elegit.
Si vero quaeritur cur Salvator omnium hominum
non omnibus dedit hunc sensum, ut cognoscerent
verum Deum, et essent, id est, permanerent in
vero Filio ejus: quamvis credamus nullis hominibus
opem gratiae in totum fuisse subtractam (de
quo plenius in sequentibus disseremus), tamen
ita forte hoc velatum sit, sicut illud absconditum
est, cur antea, omnibus gentibus praetermissis,
unum populum sibi, quem ad veritatis cognitionem
erudiret, exceperit. De quo judicio Dei si non est
conquerendum, multo minus de hoc quod cum electione
omnium gentium geritur, murmurandum est.
Quae enim Deus occulta esse voluit, non sunt scrutanda;
quae autem manifesta fecit, non sunt negligenda:
ne et in illis illicite curiosi, et in istis damnabiliter

inveniamur ingrati. Non autem ignoramus
esse quosdam tam inconsideratae praesumptionis, et
tam superbae arrogantiae, ut quod praecipuus magister
gentium, non ab hominibus neque per hominem [(Galat. I, 1)]
,
sed divinitus eruditus, supra mensuram
scientiae suae longe et alte remotum esse confessus
est, audeant falsi nominis temerare doctrina; et nihil
illic occultum, nihil velint esse secretum, ubi Apostolus
non quid sentiendum esset aperuit, sed quid
non scrutandum esset ostendit. Nullis etenim (quod
supra jam diximus) studiis, nullis ingeniis indagare
concessum est, quo judicio quove concilio Deus incommutabiliter
bonus, incommutabiliter justus, semper
praescius, semper omnipotens, ideo omnia in incredulitate
concluserit, ut omnium misereatur [(Rom. XI, 32)]
;

et tamen illis saeculis quibus unum Israelem erudiebat,
innumerabiles populos impiorum illuminare distulerit;
et nunc eumdem Israelem, donec universitas
gentium introeat, obcaecatum esse patiatur, pereuntem
in tot millibus nascentium atque morientium,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.