PL 51, col. 676

De vocatione omnium gentium (Auctor incertus (Prosper Aquitanus)), J. P. Migne

Multiformitas autem et magnitudo divinae gratiae
probat istos contra veritatem, etiam quod de majorum
voluntatibus loquuntur, astruere, eorumque
persuasioni divinorum eloquiorum testimonia repugnare.
Quae si omnia sermoni nostro velimus annectere,
modus non erit disserendi. Quae tamen se
recordationi offerunt, non omittentur: ut, quantum
satis est, manifestetur, hominis bonum meritum,
ab initio fidei usque ad perseverantiae consummationem,
donum atque opus esse divinum. Igitur fides,
quae bonae voluntatis et justae actionis est genitrix,

quo ipsa fonte nascatur, apostolus Paulus exponat,
qui pro Romanorum fide Deo gratias agit, dicens, Primum quidem gratias ago Deo meo per Jesum
Christum pro omnibus vobis, quia fides vestra annuntiatur
in universo mundo
[(Rom. I, 8)]
. Ad Ephesios
quoque scribens, Propterea, inquit, et ego audita fide
vestra, quae est in Domino Jesu, et dilectione in omnes
sanctos, non cesso gratias agens pro vobis, memoriam
vestri faciens in orationibus meis, ut Deus Domini
nostri Jesu Christi Pater gloriae, det vobis spiritum
sapientiae et revelationis in agnitionem ejus, illuminatos
oculos cordis vestri, ut sciatis quae sit spes vocationis
ejus, quae divitiae gloriae haereditatis ejus in sanctis [(Ephes. I, 16 et seq.)]
.
De fide etiam Colossensium similiter
Deo gratias agens. Gratias agimus, inquit, Deo et

Patri Domini nostri Jesu Christi, semper pro vobis
orantes, audientes fidem vestram in Christo Jesu, et
dilectionem quam habetis in sanctos omnes, propter
spem quae reposita est vobis in coelis [(Coloss. I, 3, 4
seq.)]
. Et ut alia bona ab eodem bonorum auctore
percipiant, quid pro eis oret enarrans, Ideo, inquit, et nos ex qua die audivimus,
non cessamus pro vobis
orantes, et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis
ejus, in omni sapientia et intellectu spiritali, ut
ambuletis digne, Deo per omnia placentes, in omni
opere bono fructificantes, et crescentes in scientia Dei,
in virtute confortati secundum potentiam claritatis ejus, 877
in omni potientia et longanimitate cum gaudio [(Coloss. I, 11)]
.
Item ad Thessalonicenses qui spiritu
fidei dilectionisque fervebant: Gratias agimus, inquit,
Deo semper pro omnibus vobis, memoriam vestri facientes
in orationibus nostris sine intermissione, memores
operis fidei vestrae, et laboris, et charitatis, et sustinentiae
spei Domini nostri Jesu Christi ante Deum et
Patrem nostrum
[(I Thes. I, 2)]
. Et infra, Ideo et nos gratias
agimus Deo sine intermissione, quoniam cum accepissetis
a nobis verbum auditus Dei, accepistis non ut
verbum hominum, sed, sicut est vere, verbum Dei,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.