PL 51, col. 79
Epistola ad Rufinum (Prosper Aquitanus), J. P. Migne
pulchre, in multis voluminum disputationibus destruxit:
utpote inter multa Dei dona, quibus illum
abundantissime Spiritus veritatis implevit, habens
etiam hanc scientiae et sapientiae ex Dei charitate
virtutem, ut non solum istam adhuc in suis detruncationis
palpitantem, sed etiam multas prius haereses
invicto verbi gladio debellaret. Cui inter tot certaminum
palmas, inter tot triumphorum coronas ad
illuminationem Ecclesiae, et ad gloriam Christi, qua
ipse illustratus est, perfulgenti, quidam nostrorum
(quod de ipsis multum dolendum est) occultis, sed
non incognitis susurrationibus obloquuntur; et prout
sibi obnoxias aliquorum aures opportunasque repererint,
scripta ejus, quibus error Pelagianorum
impugnatur, infamant; dicentes eum liberum arbitrium
penitus submovere, et sub gratiae nomine
necessitatem praedicare fatalem. Adjicientes etiam,
duas illum humani generis massas, et duas credi
velle naturas: ut scilicet tantae pietatis viro paganorum
et Manichaeorum ascribatur impietas. Quae si
vera sunt, cur ipsi tam negligentes, ne dicam tam
impii, sunt, ut tam abruptam perniciem ab Ecclesia
non repellant, tam insanis praedicationibus non resistant,
nec saltem aliquibus scriptis eum, a quo
talis emanat doctrina, conveniant? Magna enim gloria
sua humano generi consuluerint, si Augustinum ab
errore revocaverint. Nisi forte modesti homines,
novique censores, magnorum prius meritorum seni
honorabiliter ac misericorditer parcunt, et securi
quia libros ejus nemo usquam recipiat, conquiescunt;
atque ignoverint, immo noverint, non solum
Romanam Africanamque Ecclesiam, et per omnes
mundi partes universos promissionis filios cum doctrina
hujus viri, sicut in tota fide, ita in gratiae
confessione congruere: sed etiam in his ipsis locis,
in quibus adversus eum querimonia concitatur, esse,
proprio Deo, plurimos, qui ad perceptionem evangelicae
apostolicaeque doctrinae saluberrimis ejus
disputationibus imbuuntur, et quotidie in membris
corporis 90 Christi, in quantum ea ipse multiplicat,
dilatantur. Si recte reprehendimur, cur non constanter
arguimur? Si arguendi non sumus, cur occulta
obtrectatione mordemur?
CAP. IV.--5. Sed quis nescit cur ista privatim
de stomacho garriant, et publice de consilio conticescant?
Volentes enim in sua justitia magis quam