PL 53, col. 29

De gubernatione Dei (Salvianus Massiliensis), J. P. Migne

erit, quod prodesse tentavi. Mens enim boni studii
ac pii voti, etiamsi effectum non invenerit coepti

illos quidem de incuriositate ac negligentia ista sensisse
qui verae religionis expertes nequaquam utique
Deum nosse potuerunt, quia legem per quam Deus
agnoscitur nescierunt. Pythagoras philosophus, quem
quasi magistrum suum philosophia ipsa suspexit,
de natura ac beneficiis Dei disserens, sic locutus
est: Animus per omnes mundi partes commeans atque
diffusus, ex quo omnia quae nascuntur animalia
vitam capiunt. Quomodo igitur mundum negligere
Deus dicitur, quem hoc ipso scilicet 4 satis diligit
quod ipsum se per totum mundi corpus intendit?
Plato et omnes Platonicorum scholae moderatorem
rerum omnium confitentur Deum. Stoici eum gubernatoris
vice intra id quod regat semper manere
testantur. Quid potuerunt de affectu ac diligentia

Dei rectius religiosiusque sentire, quam ut eum gubernatori
similem esse dicerent? hoc utique intelligentes
quod sicut navigans gubernator nunquam
manum suam a gubernaculo, sic nunquam penitus
curam suam Deus tollit a mundo; ac sicut ille et
auras captans, et saxa vitans, et astra suspiciens,
totus sit simul tam corporis quam cordis officio operi
suo deditus, ita scilicet Deum nostrum ab universitate
omnium rerum nec munus dignantissimae visionis
avertere, nec regimen providentiae suae tollere,
nec indulgentiam benignissimae pietatis auferre. Unde
etiam illud mysticae auctoritatis exemplum, quo se
non minus philosophum Maro probare voluit quam
poetam dicens
[(Georg. IV)] :
Deum namque ire per omnes.
Terrasque tractusque maris coelumque profundum.
Tullius quoque: « Nec vero Deus ipse, inquit
[(Tuscul.
lib. I, cap. 27)] , qui intelligitur a nobis, alio modo
intelligi potest quam mens soluta quaedam et
libera et segregata ab omni concretione mortali,
omnia sentiens et movens. » Alibi quoque: Nihil
enim, inquit, praestantius Deo. Ab eo igitur mundum
regi necesse est. Nulli igitur naturae obediens aut

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.