PL 53, col. 38
De gubernatione Dei (Salvianus Massiliensis), J. P. Migne
Ergo hoc de primo homine, id est, de patre. Quid de
secundo, id est, de filio? Factum est, inquit Scriptura
sacra, post multos dies ut offerret Cain de fructibus
terrae munera Domino. Abel quoque obtulit de primitiis
gregis sui et de adipibus ejus. Et respexit Dominus
ad Abel et ad munera ejus: ad Cain vero et ad
munera ejus non respexit [(Gen. IV, 3-5)] . Priusquam
de evidentiore judicio Dei dicam, puto quod etiam in
his quae jam diximus, quaedam censura judicii est. In
hoc enim quod unius sacrificium Deus suscipit, alterius
excludit, evidentissime utique et de unius justitia
et de iniquitate alterius judicavit. Sed hoc parum
est. Cum igitur futuro facinori viam sternens
fratrem in solitudinem trahit, secretis patrocinantibus
scelus peragit, impiissimus pariter et stultissimus,
qui ad perpetrandum maximum nefas sufficere
sibi credidit si aspectus vitaret hominum, fratricidium
Deo teste facturus. Unde puto quod haec in illo jam
tunc opinio fuerit quae nunc in multis est, Deum scilicet
terrestria non respicere et actus sceleratorum
hominum non videre. Nec dubium est, cum post facinus
admissum, Dei sermone conventus, nihil se de
caede fratris scire responderit. Adeo inscium facti
sui Deum arbitrabatur ut crederet feralissimum nefas
tegi posse mendacio. At aliter expertus est quam
putabat. Nam Deum, a quo non existimavit videri
scelera cum occideret, sensit videre cum damnaretur.
Hic nunc requirere ab illis volo qui negant res nunc
humanas vel respici a Deo, vel regi, vel judicari; an
cuncta in his quae diximus e diverso sint. 15 Puto
enim quod praesens est qui sacrificio interest, et regit
qui Cain post sacrificia castigat, et sollicitus est qui
ab interfectore interfectum requirit, et judicat qui
percussorem impium justa animadversione condemnat.
In quo quidem etiam illud non incommode:
verum ne miremur nunc sanctos homines quaedam
aspera pati, cum videamus quod jam tunc Deus etiam
per maximum nefas primum sanctorum sivit occidi.
Quae quidem qua ratione patiatur, neque humanae
imbecillitatis est plena indagine cognoscere,
neque tunc temporis disputare. Interim probare satis
est omnia istiusmodi non negligentia aut incuria Dei
fieri, sed consilio ac dispensatione permitti. Nequaquam
autem injustum possumus dicere, in quo divinum
esse judicium non possumus denegare: quia
summa justitia est, voluntas Dei. Neque enim ideo
non justum est quod divinitas agit, quia capere vim
divinae justitiae homo non valet. Sed ad propositum
revertamur.
VII.
Videmus ergo in his quae dicta sunt nihil incuria
Dei actum, sed quia quaedam ex his dispositio
divina ita ordinavit, quaedam patientia sustinuit,
quaedam sententia judicavit. Sed non satis quidam
forte existimant haec quae dicimus nos probasse per