PL 53, col. 48

De gubernatione Dei (Salvianus Massiliensis), J. P. Migne

interfici Deus voluit, hic tantummodo portionem?
Scilicet quia plenus et justitiae et misericordiae
Dominus, et pietati suae multa donat per indulgentiam,
et severitate punit per disciplinam. Et
ideo ibi praestitit disciplinae, ut proficeret cunctorum
emendationi poenam omnium noxiorum; hic autem
misericordiae suae tribuit, ne universus populus deperiret.
Et tamen cum tam misericorditer egerit, quia
in parte plebis castigatio toties repetita non profuit,
ad ultimum omnes morte damnavit. Quae res et timori
et emendationi nostrae simul proficere deberet,
scilicet ne qui illorum exemplo penitus non corrigimur,
illorum fortasse exitu puniamur. Non enim dubium
est quid actum de eis fuerit. Nam cum universa
gens Hebraeorum ad hoc de Aegypto exierit ut terram

repromissionis intraret, praeter duos tantum
sanctos nullus intravit. Sic enim scriptum est: Locutus
est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens: Usquequo
multitudo haec pessima murmurat contra me?
Vivo ego, ait Dominus: sicut locuti estis ante me hodie,
sic faciam vobis. 28 In solitudine hac jacebunt cadavera
vestra [(Num. XIV, 26, 29)] . Et quid postea? Parvulos,
inquit, vestros de quibus dixistis quod praedae
hostibus forent, introducam ut videant terram quae vobis
displicuit. Vestra cadavera jacebunt in solitudine [(Ibid., 31, 32)] .
Et quid deinde? Omnes, inquit, mortui
sunt atque percussi in conspectu Domini [(Ibid.,
36, 37)] . Quid est quod in his omnibus non sit? Vis
videre rectorem? Ecce et praesentia corrigit, et futura
disponit. Vis videre severum judicem? Ecce

noxios punit. Vis videre justum et pium? Ecce innocentibus
parcit. Vis videre in omnibus judicem?
Ecce ubique judicium est. Nam et ut judex arguit, et
ut judex regit. Judex promit sententiam, judex
noxios perimit, judex innoxios muneratur.
LIBER SECUNDUS.

Nunc quia tria haec, id est, praesentiam
Dei, gubernationem atque judicium, tribus his me
probaturum esse promisi, hoc est, ratione, exemplis
ac testimoniis, quia ratione et exemplis jam satisfecimus,
superest ut testimoniis declaremus: 29 quamvis
exempla ipsa quae diximus, haberi pro testimoniis
debeant, quia recte testimonium esse dicitur quo
rerum veritas approbatur. Quid igitur ex illis tribus
quae supra dicta sunt, per testimonia sacra primum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.