PL 53, col. 845

Epistolae (Capreolus Carthaginensis), J. P. Migne

nobis quoque, delectis communi sententia aliquot ex
fratribus et coepiscopis nostris, instructam potius
legationem mittere licuisset, quam excusationem
lamentatione dignam; nisi hanc animi nostri affectionem
diversae causae impedivissent. Primum enim
domini et filii nostri religiosissimi Theodosii imperatoris
litterae ad manus nostras perlatae, ejusmodi
erant, quae beatae memoriae fratris et coepiscopi
nostri Augustini praesentiam peculiari ratione efflagitabant.
Verum cum eae litterae illum jam tum e vivis
excessisse comperissent, ego regiam illam significationem,
licet ad praedictum Augustinum praecipue destinata
videretur, excipiens, missis ad universas Africae
provincias congruis litteris consuetisque sermonibus,
synodum cogere volui convenientem; quo nimirum

ex fratrum et episcoporum nostrorum numero seligerentur
nonnulli, qui ad venerabilem beatitudinis
vestrae synodum destinarentur. At omnis hac tempestate
viae aditus praeclusus est. Etenim effusa hostium
multitudo, et ingens ubique provinciarum vastatio,
quae incolis partim exstinctis, partim in fugam actis,
miseram desolationis speciem, quoquoversum longe
lateque porrigitur, oculis offert, promptam illam
veniendi facultatem reprimit. His itaque impedimentis
episcopi quibus propositum id erat, prohibiti, ex
Africae ambitu simul convenire nequiverunt. Hisce
incommodis accedebat, litteras imperatoris in diebus
paschae ad nos perlatas esse, quando jam inde
usque ad universalem venerandam synodum vix duorum
mensium spatium supererat. Quod sane temporis

intervallum, etsi nulla impraesentiarum ab hostibus
difficultas fuisset objecta, vel ad Africanam synodum
cogendam vix satis erat. Hinc factum est, ut licet
solemnem aliquam legationem mittere nequaquam
voluerimus, attamen propter reverentiam et observantiam
quae ecclesiasticae disciplinae debetur, filium
meum Besulam diaconum una cum his excusationis
litteris ad vos, venerabiles fratres, destinaverimus.
II.
Quamobrem vestram sanctitatem iterum atque
iterum rogatam cupio (etiamsi fidem catholicam per
tantam venerandorum sacerdotum synodum, Dei nostri
auxilio in omnibus stabilem ac firmam futuram
certo confidam) ut Spiritu sancto cooperante, quem
cordibus vestris in omnibus quae acturi estis, praesto
futurum non dubito, novas doctrinas, et antehac

ecclesiasticis auribus inusitatas, priscae auctoritatis
robore instructi e medio profligetis, atque ita quibuscunque
novis erroribus resistatis; ne hos quos pridem
impugnavit Ecclesia, hisque temporibus repullulantes,
apostolicae sedis auctoritas, sacerdotumque in
unum consonans sententia oppressit, secundae disputationis
praetextu vox jam dudum ablata renovare
videatur. Nam si quid forte novarum controversiarum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.