PL 53, col. 850

Epistolae (Capreolus Carthaginensis), J. P. Migne

vos quoque velle zizaniae suae semina in peritorum
corda jacere. Verum credo atque confido, perfectum
agricolam Dominum nostrum, omnium creatorem, in
omni loco dominationis suae habere ac semper habuisse
dignos evangelicae frugis operarios; qui, licet
ante tempus demessionis immunda semina exstirpari
non debeant, continuis tamen orationibus ac praedicationibus
semper invigilent: ita ut et illa, si fieri
dum tempus est potuerit, convertantur et commutentur
in triticum: aut certe non usquequaque inimicus
humani generis tenera frumentorum genera nascentia
per adulterinam intermixtionem valeat suffocare.
Jam enim, quod etiam ad vestram notitiam pervenisse
non dubito, intra Orientis partes, ubi primum
pestis ista surrexit, congregata gloriosa synodo sacerdotum,

cui etiam legatio nostra non defuit in
vestibulo cum suo auctore atque assertore compressa
et radio apostolicae lucis exstincta est. Nec mirari
debet caritas vestra, si etiam post damnationem suam
inter morientes spiritus fetidus adhuc flatus aspiret.
Est enim semper pertinax haereticorum audacia, et
in sua male pernicie urgente peccatorum pondere
perseverat. Quod si nondum forsitan cognovistis, facili
lectione poteritis agnoscere.
II.
Quamvis igitur Christianis et devotis mentibus
ipsa universalis Ecclesiae auctoritas plene sufficiat,
nec vestra, quantum missus a vobis sermo perdocuit,
in hac causa minor videatur assertio: ne tamen ego
quoque petitioni atque interrogationi sanctae necessarium
videar negare responsum, unam veramque

doctrinam hanc esse confitemur, quam evangelica
tenet ac tradit antiquitas. Id est: Dei Filium, Deum
verum, et hominem verum, unius prorsus atque inseparabilis
esse personae: nec sicut in aliis patriarchis,
prophetis, apostolis, caeterisque sanctis et praeclarissimis
viris habitavit aut habitat Deus, ita in
Christum Jesum divinam illam plenitudinem velut
extrinsecus credimus advenisse; sed proprio quodam
atque ineffabili modo, Filium Dei etiam filium hominis
factum: ut qui ingenita Patris substantia unigenitus
permanebat ac permanet, mirabiliter suscepto
homine, fieret primogenitus in multis fratribus [(Rom.
VIII, 29)] : et qui erat in principio Verbum, et Verbum
erat apud Deum, et Deus erat Verbum, Verbum caro
fieret et habitaret in nobis [(Joan. I, 1, 14)] . Ex quo

igitur mysterium quod absconditum fuit a saeculis [(Col.
I, 26)]
in Deo, coepit per angelum in utero virginis
operari, atque in ea sanctus Spiritus supervenit, et
illi virtus Altissimi obumbravit
[(Luc. I, 35)] ; Deus in
homine nasci dignatus est, qui semper erat, ut homo
nasceretur, qualis ante non fuerat. Qui enim sine
matre in coelis aeterne genitus, ipse in terris sine patre
in utero virginis homo de Spiritu sancto creatus
est. Et ideo in Christo Jesu separari vel subdividi
Dei hominisque nullo modo credimus posse personam:

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.