PL 53, col. 857

Epistolae (Capreolus Carthaginensis), J. P. Migne

responderit: Tu es Christus Filius Dei vivi [(Matth. XVI,
16)] . Tu tu, o ille, qui te filium hominis dicis, tu es
Christus Filius Dei vivi. Nunquid non etiam hic, sive
interrogatione Domini seu in responsione apostoli,
utriusque substantiae una monstratur ostenditurque
persona; dum et ille se hominis filium, quod in
aperto videbatur, edicit, et Petrus eum Christum Dei
Filium, quod in occulto gerebatur, donata sibi confessione
monstravit? Unde laudatus a Domino et beatus
est dictus
[(Ibid., 17)] ; quoniam non ei caro et
sanguis revelaverit, sed Pater qui in coelis est. Quod
ergo credere debeamus, Deus Pater per Deum Filium
revelet, non caro et sanguis insinuet.
XII.
Post resurrectionem quoque, cum Dominum
Maria minime cognovisset, et ille proprio nomine

appellando, viam illi recognitionis aperiret, ac se
tangere volentem ne faceret prohiberet; quid ei nuntiandum
discipulis delegare dignatus fuerit, audiamus. Vade,
inquit, ad fratres meos, et dic eis: Ascendo ad
Patrem meum et patrem vestrum; ad Deum meum et
ad Deum vestrum [(Joan. XX, 17)] . Age nunc, eligat
haereticus utrum putat, et cujus vocem malit hanc
esse, ipse discernat: utraque parte acuto spiritali
gladio ferietur. Ascendo, inquit, ad Patrem meum et
ad patrem vestrum; ad Deum meum, et ad Deum vestrum.
Si hominis vox est, ergo Filius Dei est homo
ille: ad Patrem meum, dixit, ascendo. Si Dei vox est,
ergo homo est Deus ille: ad Deum meum enim dixit, ascendo.
Nec enim ait, Ascendo ad Patrem meum, et
Deum hominis mei: aut, Ascendo ad Deum meum, et

ad Patrem Dei mei. Qui igitur personam divinitatis
humanitatisque discernit, utroque intellectu convincitur.
Aut homo dixit, et idem ipse est Dei Filius:
aut Deus dixit, et idem ipse est etiam homo susceptus.
Qui enim dicit, Ascendo ad Patrem meum et ad
Deum meum; repetendo meum et meum, unam probat
polliceturque personam, quamvis distinguat
utramque substantiam. Quod enim ait, Ascendo ad
Patrem meum, pertinere quidem videtur ad unigenitum
Filium: quod autem ait, ad Deum meum, pertinere
videtur ad hominem factum. Sed in Christo Jesu
nec homo creatus potest dici, nec unigenitus Deus
negari homo poterit natus. Atque ideo nec Dei tantum,
nec hominis tantum, vox ista esse convincitur:

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.