PL 53, col. 985

Expositio mystica in Parabolas Salomonis (Salonius Viennensis), J. P. Migne

meruerunt. Per cor regum designatur scientia, et
intellectus prophetarum et apostolorum.
VERANUS. Quomodo ergo intelligendum, est quod
ait: Coelum sursum, et terra deorsum, et cor regum inscrutabile.
SALONIUS. Sicut altitudo coeli et profunditas terrae
comprehendi non potest ab hominibus, ita nostrae
fragilitatis capacitas non valet comprehendere, neque
penetrare altitudinem scientiae et intellectus
prophetarum et apostolorum.
VERANUS. Quomodo sibi concordant, aut quomodo
sibi convenire possunt ea quae dicit: Ne respondeas
stulto juxta stultitiam suam, ne efficiaris ei similis,
et, Responde stulto juxta stultitiam suam, ne sibi sapiens
esse videatur [(Prov. XXVI)] ? Istae nimirum sententiae
valde sibi videntur esse contrariae.

SALONIUS. Vere bene sibi concordant, si eas diligenter
consideremus. Per hoc enim quod ait: Ne
respondeas stulto juxta stultitiam suam, nos admonet,
ut quia stultus sapientiam non percipit, nos ejus
stultitiam non imitemur, sed potius contemnamus et
despiciamus? et quoties ei loquimur, non turpiter,
non furiose, non superbe, sed honeste, patienter
atque humiliter hoc loquamur et sapienter, ne illi
similes efficiamur. Per hoc vero quod sequitur, Responde
stulto juxta stultitiam suam, nos admonet ut
sapienter increpemus et redarguamus stultum, et
manifeste demonstremus quanta sit in eo stultitia,
ne forte si non agnoscat stultitiam suam se putet esse
sapientem.
VERANUS. Quis est ille susurro de quo dicit: Verba

susurronis quasi simplicia, et ipsa perveniunt ad interiora
ventris?
SALONIUS. Susurrorem appellat incentorem litis et
bilinguem, qui laudes verborum simulat, et ideo
quasi simplicia esse videntur verba ipsius. Sed perveniunt
ad interiora ventris, quia susurro semper quaerit
audire unde possit jurgia seminare, quibus stomachus
indignetur, et omnia interiora perturbentur.
VERANUS. Quis est ille amor absconditus, de quo
dicit: Melior est manifesta correptio, quam amor absconditus [(Prov. XXVII)] ?
SALONIUS. Amorem absconditum in hoc loco, amorem
vocat illicitum, id est libidinosum, ut est amor
adulterinus, qui pro sua turpitudine absconditur, ne
a sapientibus redarguatur. Melior est ergo manifesta

correptio, quam amor absconditus, quia multo melius
est aliquem ut corrigatur manifeste increpare,
quam studio simul peccandi occulte diligere.
VERANUS. Quid est quod ait: Anima saturata calcabit
favum; anima esuriens, amarum pro dulci sumet?
Quomodo anima saturata favum calcat?
SALONIUS. Juxta litteram, anima saturata favum
calcat, quia quicunque cibis repletus est, dulcem contemnit
ac despicit escam: qui vero esurit, licet aliquam
in cibis amaritudinem sumat, parvipendit.
VERANUS. Spiritualiter autem, quomodo intelligenda
est haec sententia?
SALONIUS. Anima saturata est anima divitum, qui

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.