PL 53, col. 994

Expositio mystica in Parabolas Salomonis (Salonius Viennensis), J. P. Migne · Expositio mystica in Ecclesiasten (Salonius Viennensis), J. P. Migne

hoc fructu dignam illi reddite mercedem. Et
laudent eam in portis opera ejus: hoc est in judicio,
sive in ingressu patriae coelestis laudent eam opera
ipsa quae fecit; hoc est remuneretur pro bonis operibus
quae gessit.

I; Luc. III). Ipse nimirum est Ecclesiastes, id est concionator
noster qui congregat coetum, videlicet sanctam
Ecclesiam de universo orbe terrarum, ad quem
loquitur, dicens: Discite a me quia mitis sum et humilis
corde, et invenietis requiem animabus vestris [(Matth.
XI)] . Hic est filius David, ad quem caeci in Evangelio
clamabant dicentes: Miserere nostri, fili David [(Matth.
IX, XV et XX)] . Hic est etiam Rex Jerusalem, non terrestris,
sed illius coelestis, quae est mater omnium
nostrum.
VERANUS. Quid est quod dicit Ecclesiastes: Vanitas
vanitatum, et omnia vanitas [(Eccle. I)] ; cum scriptum
sit in libro Genesis: Vidit Deus cuncta quae fecit et
erant valde bona [(Gen. I)] ? Si cuncta quae fecit Deus,
valde bona sunt, quomodo ergo omnia vanitas; et non

solum vanitas, sed etiam vanitas vanitatum?
SALONIUS. Coelum et terra, maria et omnia quae in
hoc circulo continentur, per se quidem bona sunt,
quoniam a bono Deo creata sunt, sed comparata Deo,
utique pro nihilo habenda sunt, quia semper Deus
permanebit id quod est, illa vero omnia transibunt.
Nam quae videntur temporalia sunt, quia transitoria;
quae autem non videntur aeterna sunt.
VERANUS. Quare bis replicavit sententiam suam
dicens: Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes; vanitas
vanitatum et omnia vanitas?
SALONIUS. Ad exaggerandam magnitudinem vanitatum
iteravit sententiam suam, ut per hoc demonstraret
quia omnis mundi gloria sicut flos feni marcescet,
et sicut fumus pertransibit.

VERANUS. De quibus generationibus dicit: Generatio
praeterit, et generatio adveniet [(Eccle. I)] ?
SALONIUS. De generatione Judaeorum et generatione
gentium. Recedit enim generatio prima Judaeorum,
quoniam periit propter infidelitatem, et succedit
generatio de gentibus, congregata videlicet sancta
fidelium Ecclesia, quae per fidem Christi salvatur.
Potest et sic intelligi: Generatio vadit, et generatio
venit, id est, aliis morientibus, alii nascuntur, et quos
prius videras, jam non vides, et incipis videre eos
qui ante non fuerant.
VERANUS. Quare Salomon dicit: Terra in aeternum
stat [(Ibid.)] , cum Dominus in Evangelio dicat: Coelum
et terra transibunt [(Matth. V et XXIV; Marc. XIII; Luc.
XXI)] ?

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.