PL 54, col. 159

Sermones (Leo I), J. P. Migne

SYNOPSIS.
Eleemosynam alterum esse lavacrum a
peccatis, et opus maximae charitatis.
Notum vobis, dilectissimi, et familiare mandatum
pastorali praedicamus hortatu, ut in opere misericordiae
studeatis esse devoti. Quod etiam si numquam a
vestra sanctitate negligitur, nunc tamen promptius
est et impensius exsequendum: quia primus collectarum
dies saluberrime a sanctis Patribus institutus
hoc exigit ut unusquisque, prout votivum atque possibile
est, in usus atque alimoniam pauperum de
vestris facultatibus conferatis; scientes praeter illud
regenerationis lavacrum, in quo universorum ablutae
sunt maculae peccatorum, hoc remedium infirmitati

humanae divinitus esse donatum, ut si quid culparum
in hac terrena habitatione contrahitur, eleemosynis 29
deleatur. Eleemosynae enim opera charitatis sunt,
et scimus quod charitas operit multitudinem peccatorum [(I Petr. IV, 8; Prov. X, 12)]
.
Proinde, dilectissimi, in
secundam feriam spontaneas collectas vestras sollicite
praeparate, ut quidquid vobis de temporalibus
substantiis desumpseritis, id multiplicatum in aeterna
retributione sumatis.
SERMO VIII [ Al. VII]. De Collectis III.
SYNOPSIS.
Collectas occasione paganarum superstitionum
esse institutas, a quibus ne pauper quidem excluditur;
eleemosyna cruciari daemones; pauperes a
collectarum fructu non esse alienos.
Christianae pietatis est, dilectissimi, ut quae apostolicis
sunt traditionibus instituta, perseveranti devotione
serventur. Nam illi beatissimi discipuli veritatis,
hoc divinitus inspirata commendavere doctrina,
ut quoties caecitas paganorum superstitionibus suis
esset intentior, tunc praecipue populus Dei orationibus
et operibus pietatis instaret. Quoniam immundi
spiritus, quantum gentilium errore laetantur, tantum
verae religionis observantia, atteruntur et augmenta
justitiae urunt impietatis auctorem. Cujus impia et
profana commenta, ne sacratis Deo vero cordibus
aliquid pollutionis inferrent, beatus magister gentium
praecavebat, cum voce apostolica diceret: Nolite
jugum cum infidelibus ducere. Quae enim participatio

justitiae cum iniquitate? aut quae societas luci ad
tenebras [(II Cor. VI, 14)]
? Et deinde vocem prophetici
spiritus addidit, dicens: Exite, exite de medio eorum,
et separamini, dicit Dominus, et immundum ne
tetigeritis [(Ibid., 17; Isai. LII, 11)]
. Unde quoniam ad

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.