PL 54, col. 168

Sermones (Leo I), J. P. Migne

In inglese: Sermons 12

miseriam laborantis, evadit aeternum supplicium
peccatoris.
CAP. II.
Providenter igitur, dilectissimi, a sanctis
Patribus pieque dispositum est, ut in diversis
temporibus quidam essent dies qui devotionem fidelis
populi ad collationem publicam provocarent; et
quia ad ecclesiam maxime ab unoquoque opem quaerente
decurritur, fieret ex possibilitate multorum,
voluntaria et sancta collectio, quae per praesidentium
curam necessariis serviret expensis. Ad cujus operis
desideratum vobis, ut credimus, fructum dies vos
vicinus invitat; accedentibus admonitionibus nostris,
ut ad ecclesias regionum vestrarum sabbato proxime
futuro misericordiae munera deferatis. Et quia hilarem datorem diligit Deus
[(II Cor. IX, 7)]
, nemo sibi

amplius quam substantia ejus permittit indicat. Inter
se et pauperem aequus quisque sit judex. Removeat
diffidentiam laeta et secura miseratio; et qui egeno
subvenit, Deo se impendere quod largitur intelligat.
De quibuslibet substantiis, quarum utique non una 39
mensura est, potest esse par meritum, si inter
diversas conferentium quantitates non sit minor cujusquam
pietas quam facultas. Deus enim, apud
quem non est acceptio personarum, similiter recipit
et divitis munus et pauperis: quoniam novit quid
singulis dederit, quidve non dederit; et IN DIE retributionis
non modus judicabitur censuum, sed qualitas
voluntatum. Per Christum Dominum nostrum.
SERMO XII [ Al. XI]. De Jejunio decimi mensis I.
SYNOPSIS.

I.
Homo ideo conditus, ut suum imitetur
auctorem; et hoc Dei donum est. --II. Charitatem
non Deum solum, sed et proximum complecti, ipsosque
inimicos; quae Christianae charitatis latitudo est.
--III. Omnibus Dei judiciis subditus quisque debet
esse, nec minus de inopia quam de abundantia gratias
agere. --IV. Jejunio, oratione et eleemosyna
omnes virtutes comprehendi.
CAP. I.
Si fideliter, dilectissimi, atque sapienter
creationis nostrae intelligamus exordium, inveniemus
hominem ideo ad imaginem Dei conditum, ut
imitator sui esset auctoris; et hanc esse naturalem
nostri generis dignitatem, si in nobis quasi in quodam
speculo divinae benignitatis forma resplendeat.
Ad quam utique nos quotidie reparat gratia Salvatoris,
dum quod cecidit in Adam primo, erigitur in

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.