PL 54, col. 309
Sermones (Leo I), J. P. Migne
aures corporis interiorem mentium nostrarum 193
pulsavit auditum, ad magni sacramenti nos intelligentiam
vocat: quam aspirante gratia Dei facilius
assequemur, si considerationem nostram ad ea quae
paulo superius sunt narrata, referamus. Salvator
enim humani generis Jesus Christus condens eam fidem
quae et impios ad justitiam et mortuos revocat
ad vitam, ad hoc discipulos suos doctrinae monitis
et operum miraculis imbuebat, ut idem Christus et
unigenitus Dei et hominis Filius crederetur. Nam
unum horum sine altero non proderat ad salutem,
et aequalis erat periculi, Dominum Jesum Christum,
aut Deum tantummodo sine homine, aut sine Deo solum
hominem credidisse, cum utrumque esset pariter
confitendum: quia sicut Deo vera humanitas,
ita homini inerat vera Divinitas. Ad confirmandam
ergo hujus fidei saluberrimam cognitionem interrogaverat
discipulos suos Dominus, inter diversas
aliorum opiniones quid ipsi de eo crederent, quidve
sentirent: ubi Petrus apostolus per revelationem
summi Patris, corporea superans et humana transcendens,
vidit mentis oculis Filium Dei vivi, et confessus
est gloriam Deitatis, quia non ad solam respexit
substantiam carnis et sanguinis. Tantumque in
hac fidei sublimitate complacuit, ut beatitudinis felicitate
donatus sacram inviolabilis petrae acciperet firmitatem,
super quam fundata Ecclesia portis inferi
et mortis legibus praevaleret, nec in solvendis aut
ligandis quorumcumque causis aliud ratum esset in
coelis quam quod Petri sedisset arbitrio.
CAP. II.
Haec autem, dilectissimi, laudatae intelligentiae
celsitudo instruenda erat de inferioris
substantiae sacramento, ne apostolica fides ad gloriam
confitendae in Christo Deitatis evecta, infirmitatis
nostrae receptionem indignam impassibili Deo
atque incongruam judicaret, et ita jam in ipso humanam
crederet glorificatam esse naturam, ut nec
supplicio posset affici, nec morte dissolvi. Et ideo
dicente Domino quod oporteret eum ire Jerosolymam,
et multa pati a senioribus et scribis ac principibus
sacerdotum, et occidi, et tertia die resurgere [(Matth. XVI, 21, et XX, 17-19)] ,
cum beatus Petrus,
qui superno illustratus lumine, de ardentissima Filii
Dei confessione fervebat, contumelias 194 illusionum
et crudelissimae mortis opprobrium religioso,
ut putabat, et libero fastidio respuisset, benigna a