PL 54, col. 465

Sermones (Leo I), J. P. Migne

In inglese: Sermons 95

Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum
videbunt [(Matth. V, 8)]
. Magna felicitas, dilectissimi,
cui tantum praemium praeparatur. Quid ergo est habere
cor mundum, nisi eis quae supra dictae sunt
studere virtutibus? Videre autem Deum quantae sit
beatitudinis, quae mens concipere, quae lingua valeat
explicare? Et tamen hoc consequetur, cum transformabitur humana natura, ut non jam per speculum,
neque in aenigmate, sed facie ad faciem [(I Cor.
XIII, 12)] , ipsam quam nullus hominum videre potuit [(Joan. I, 18; I Tim. VI, 16)] ,
sicuti est, videat Deitatem:
et quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec
in cor hominis ascendit [(Is. LXIV, 4; I Cor. II, 9)]
, per
ineffabile gaudium aeternae contemplationis obtineat.
Merito haec beatitudo cordis promittitur puritati.

Splendorem enim veri luminis sordens acies videre
non poterit; et quod erit jucunditas mentibus nitidis,
hoc erit poena maculosis. Declinentur igitur terrenarum
caligines vanitatum, et ab omni squalore
iniquitatis oculi tergantur interiores, ut serenus
intuitus tanta Dei visione pascatur. Ad hoc enim
promerendum illud intelligimus pertinere quod sequitur:
CAP. IX.
Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur [(Matth. V, 9)]
.
Beatitudo ista, dilectissimi, non
cujuslibet consensionis, nec qualiscumque concordiae
est, sed illius de qua dicit Apostolus: Pacem
habete ad Deum [(Rom. V, 1; II Cor. XIII, 11)]
: et de
qua dicit propheta David: Pax multa diligentibus
legem tuam, et non est illis scandalum (Ps. CXVIII,

16). Hanc pacem etiam arctissima amicitiarum vincula,
et indiscretae similitudines animorum non veraciter
sibi vindicant, si non cum Dei voluntate concordant.
Extra dignitatem hujus pacis sunt improbarum
parilitates cupiditatum, foedera scelerum et
pacta vitiorum. Amor mundi cum Dei amore non
congruit, nec ad societatem filiorum Dei pervenit,
qui se a carnali generatione non dividit. Qui autem
semper cum Deo mente sunt solliciti servare unitatem
spiritus in vinculo pacis [(Ephes. IV, 2)]
, 372 numquam
ab aeterna lege dissentiunt, fideli oratione dicentes: Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra
[(Matth. VI, 10)]
.
Hi sunt pacifici, hi bene unanimes,

sancteque concordes, vocandi aeterno nomine filii
Dei, cohaeredes autem Christi [(Rom. VIII, 17)]
: quia

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.