PL 54, col. 623
Epistolae (Leo I), J. P. Migne
Quod notitiam nostram latere non potuit, quibus
tutum non est negligere tam detestandam Divinitatis
injuriam, et impunitum relinquere scelus quo
non solum corpora deceptorum, sed etiam animae
inexpiabiliter polluuntur. Unde, Albine, parens
charissime A. A. illustris et magnifica auctoritas
tua, 627 hac nos in aeternum victura lege statuisse
cognoscat, quam in omnium provinciarum faciet
notitiam edictis propositis pervenire. Ut ubicumque
terrarum quisquam Manichaeorum fuerit deprehensus,
poenas, quas in sacrilegos jura sanxerunt,
auctoritate publicae severitatis excipiat. Sitque
publicum crimen, et omni volenti sine accusationis
periculo tales arguere sit facultas. Nec cuiquam
licitum tutumque sit aut celare tales, aut talibus
connivere: cum omnia de his a nobis confirmata
sint retro principum constituta, ut noverint universi
hac edictali lege proposita, Manichaeos dignitate
militiae et urbium habitatione privandos ( ne
quis innocens talium conversatione aut societate
capiatur). Successiones nec capiant, nec relinquant,
[( sed fisci nostri viribus aggregentur. Nec eis quod
palam interdicimus, ulla fraude quaeratur. Injuriarum
careant actione, contractos liberos omnino non
habeant.)] Primates uniuscujusque militiae ( vel
officii mox exigenda per apparitionem vestram) decem