PL 54, col. 700

Epistolae (Leo I), J. P. Migne

spiritus veritatis, nomenque Paracleti utrique
sit proprium, non dissimile est festum ubi unum est
sacramentum.
CAP. IV.
Ex apostolico exemplo baptisma in Pentecoste
celebrari. -- Hoc autem nos non ex nostra
persuasione defendere, sed ex apostolica auctoritate
servare, satis idoneo probamus exemplo, sequentes
beatum apostolum Petrum, qui in ipso die quo omnem
credentium numerum promissus Spritus sancti replevit
adventus, trium millium populum, sua praedicatione
conversum, lavacro baptismatis consecravit.
Quod sancta Scriptura, quae apostolorum actus continet,
fedeli historia docet dicens: His auditis compuncti
sunt corde, et dixerunt ad Petrum et reliquos
apostolos: Quid faciemus, viri fratres? Petrus vero ad

illos: Poenitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque
vestrum in nomine Jesu Christi, in remissionem
peccatorum vestrorum; et accipietis donum Spiritus
sancti. Vobis enim est repromissio, et filiis vestris, et
omnibus qui longe sunt, quoscumque advocaverit Dominus
Deus noster. Aliis etiam pluribus verbis testificatus
est, et exhortabatur eos dicens: Salvamini a generatione
ista prava. Qui ergo receperunt sermonem ejus,
baptizati sunt, et appositae sunt illa die animae circiter
tria millia
[(Act. II, 37-41)] .
721 CAP. V. In necessitatis casu omni tempore
baptizandum. Unde quia manifestissime patet baptizandis
in Ecclesia electis haec duo tempora, de
quibus locuti sumus, esse legitima, dilectionem vestram
monemus ut nullos alios dies huic observantiae

misceatis. Quia [ Ed. Cap. VI] etsi sunt alia quoque
festa, quibus multa in honorem Dei reverentia debeatur,
principalis tamen et maximi sacramenti custodienda
nobis est, mystica et rationalis exceptio;
non interdicta licentia, qua in baptismo tribuendo

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.