PL 54, col. 888

Epistolae (Leo I), J. P. Migne

In inglese: Letters 68

dignissimo papae LEONI CERETIUS, SALONIUS et VERANUS.
CAP. I.
Recensita epistola beatitudinis vestrae,
quam de fidei instructione conscriptam ad Constantinopolitanum
episcopum destirastis, dignum esse
censuimus ut tantae doctrinae obertate ditati debitas
gratias saltem oblato litterarum officio redderemus.
Paternae siquidem erga nos pietatis vestrae sollicitudinem
comprobantes, anticipationi curationis
vestrae hoc nos magis obnoxios confitemur, quod
remediorum beneficia ante malorum experimenta
cognovimus. Scientes namque pene sera esse remedia
quae adactis jam vulneribus apponuntur, ut apostolicis
illis munitionibus induamur, providae pietatis
vocibus praemonetis. Agnoscimus plane, beatissime

papa, qua ad nos interiora pectoris vestri peculiari
affectione transmiseritis, quorum incolumitati aliorum
curatione succurritis; et dum ex aliorum praecordiis
infusa antiqui serpentis venena 1004 producitis,
quasi in quadam charitatis specula constituti,
apostolica illa cura ac sollicitudine conclamatis, ne

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.