PL 54, col. 890

Epistolae (Leo I), J. P. Migne

In inglese: Letters 69 · Letters 68

Veranus cultor vestri apostolatus, beatitudinem
vestram saluto, et ut pro me oretis peto.
EPISTOLA LXIX. AD THEODOSIUM AUGUSTUM.
SYNOPSIS.
I.
Consensum suum ad ordinationem
Anatolii CP. suspendit; professionem fidei exigit.
--II. Petit ut idem haereticorum communionem
abdicet, communi fidei subscribat. Legatos mittit.
Synodum postulat intra Italiam fieri.
LEO episcopus THEODOSIO semper Augusto.
CAP. I.
Omnibus quidem vestrae pietatis epistolis,
inter eas sollicitudines quas pro fide patimur,
spem securitatis nobis maximam praestitistis, Nicaenum
commendando concilium: adeo ut ab illo, sicut
saepe jam scribitis, non patiamini sacerdotes Domini

deviare. Sed ne aliquid in praejudicium catholicae
defensionis viderer egisse, de ordinatione ejus, qui
Constantinopolitanae coepit Ecclesiae praesidere, nihil
interim in alterutram partem temere rescribendum
putavi, non dilectionem negans, sed manifestationem
catholicae veritatis exspectans. Quod aequanimiter
ferat, 1006 obsecro, vestra clementia: ut cum
talem se erga fidem catholicam qualem cupimus approbarit,
de sinceritate ipsius et copiosius et securius
gaudeamus. Ne vero aliqua illum de nostro
animo mordeat sinistra suspicio, occasionem totius
difficultatis amoveo, nec aliquid exigo quod aut arduum
videatur aut dubium; sed ad id quod nullus
catholicorum refutet invito. Noti enim sunt per universum
mundum atque manifesti, qui ante nos, sive

Graeca, sive Latina lingua in catholicae veritatis praedicatione
fulserunt, ad quorum scientiam atque
doctrinam quidam etiam nostrae aetatis accedunt, de
quorum scriptis par et multiplex profertur instructio.
Quae sicut Nestorianam haeresim destruxit, ita

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.